Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878

Index

— 1 — e linS ISII Ll AD VENEKABILEM CLERUM ARCHI-DIOECESIS COLOCENSIS ANNO 1878. YeneraMli et HonoraMli Clero ineo Arclii-Dioecesano salutem et Praesuleam Jjenedictionem ! R a uapidum dierum a Domino Creatore et Conservatore nobis concessorum cursum et varias graves­que annorum vertentium vicissitudines ac momentum animo volventes iterum adcurrimus ultimü, anni vix exspirantis vesperá ad altaria Domini, ut intimó gratitudinis sensu celebremus miseri­cordias eius, qui nos adusque servavit et potens est servare deinceps, cuius „oculi super timentes eiim," qui est „protector potentiae, íírmamentum virtutis, tegimen ardoris et umbraculum meridia­„ni, deprecatio offensionis et adiutorium casus, exaltans animam et illuminans oculos, dans sani­„tatem, et vitám, et benedictionem." Eccl. 34, 19. 20. Haec meditantibus, sic animo dispositis iucundum praebuerunt prebentque spectaculum bona singularia, quae e divinae dilectionis sinu annő priori recepimus. Inter quae unum e principibus locum sibi vindicat ea divinae providentiae dignatio, quod desideratissimam Yenerandi Ecclesiae Capitis Beatissimi Patris nostri vitám clementer servans, concesserit, ut quinquagesimum episcopalis eius dignitatis anniversarium sacris solenuiiis, piis oblationibus, festivisque acclamationibus ex universo prbe Romám sonantibus laeti obeamus. Amplius de eo verba ad Yos suo tempore feceram; nunc aonnisi memor gaudiorum nostrorum re­petere volo Yobiscuin id, quod tunc mundus christianus a coelesti rerum humanarum Moderatore una nobiscum supplex precabatur, ut Sanctissimus Romae Pontifex Pius IX. animo corporeque sanus vivát quarn diutissime, gloriosö pontificali regimine Sanctam Dei Ecclesiam ornet, proten­dat et finnét, videat feliciora tempóra iustis eius votis respondentia, et — dum serus ad Superos rediverit — aeternam a summo Pontifice Jesu meritorum mercedem recipiens inter Sanctos eius gloriosus clarescat. Magnis porro favoribus anno hocce a benignitate divina in physico, morali et sociali vitae nostrae ordine large obtentis merito adnumeramus publicam apud nos pacem, quam non obstante saevissimo bello in regionibus patriae nostrae proximis grassante Dominus sapienti moderatione Yirorum ad clavum reipublicae sedentium nobis servavit. Cuius dum, ad altarium scabella provo­Circ. Lit. 1878. 1 Nr. 56. Encyolicae ad exordium anni dimissae simul quadragesi­males. /

Next

/
Oldalképek
Tartalom