Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878

Index

luti, cum humili gratitudine meiniuimus : merito benignitatem eius, qui „pacem Suam dat nótás* iterum iterumque deprecamur , ut pacis charismata populis belligerantibus assequi concedat, nobis autem clemeiitissime servet; sinatque eura rerum ordinem in misere dilaniatis vicinis oris stabiliri, qui dum populis christianis feliciorem statum utiliaque iura civilia praestat, nil in se contineat, quod securitati aut commodis Monarchiae, charaeque Patriae nostrae contrairet. Expertus sum charitatem Yestrara, dum exactis in episcopali Ordine singulari Doraini gra­tia quinque lustris solituin Jubilaeura anno hoc haberem. Ipse quidem bene sensi non convenire, ut — qui multa in me sacraque mea villicatione deesse passus sum — cum publicae solemriitatis strepitu festura cum illis agerem, qui dies actusque meos praesuleos indulgenti benevolentiá cen­sentes diem illum inter festiva gaudia mecum obire deputationibusque uti subintellexi missis so­lemniorem esse voluissent. Bene növi diei huius celebrationem a me ultra sedem confessionalemetal­tare Domini protendi non debere; — quare usus sum illa opportunitate, quam iter scopö exqui­rendarum pro valetudinis cura salubrium in Galliis thermarum medici iussu susceptum mihi prae­buit, ut ipso anuiversario episcopalis meae consecrationis die Assumtae B. M. Y. festő in Foro-Ye­terensi apud Lugdunenses thaumaturgae Virginis sacrario, pietate populi et gratiis a Domino tri­butis celebratissimo, poenitens et humilis inter infinitas gratiarum actiones recolam innumera bona, propitiationes et misericordias, queis coelestis Pastor me indignum annis vitae meae episcopalis cumulare dignabatur. Oravi pro me, oravi pro Yobis, fratribus, filiis, comministris dilectissimis po­puloque illo qui prouti communes curas nostras sibi mancipat, ita non ultimum salvationis, vei — quod misericors Dominus benigne avertat — reprobationis nostrae esse potest argumentum, —Sic ego in privatae vitae silentio tempus hocce transigere volui. Sed Yos pro eximia Yestra in me dilectione secus fecistis. Etsi etenim publici festiviorisque concursus nulla adesset occasio : commu­nes charitatis Yestrae contestationes humanissimum etiam Yenerabilis mei Senatus exemplum secuti *n solitis publicis districtuum Vestrarum congregationibus palam reddere meque iisdem salutare, or­nare, recreare voluistis. — Grates Yobis pro hocce pietatis obsequio rependo maximas, orans Dominum: velit annis Yestris annos, gratiis gratias addere, corporis animique vires Yobis servare etaugere, ut dum transactorum Sacerdotii Yestri annorum memóriám sive heic in festivis Jubilaeis, sive in coelestibus tabernaculis recolueritis, amplissima pastoralium meritorum g-loria et opimis salutis animarum spoliis ornati coram Domino remuneratore compareatis. Legistis in pagellis publicis iter, quod rogatus et missus a Societate Hungara rem operán­dae populorum Africanorum civilitatis procurante, cuius Praeses sum, ad Belgarum Metropolim mense Junio institui, invitatus etiam ab Augustissimo Belgarum Rege, qui, sicut et Serenissima Re­gina Hungaris origine, lingua cordeque iuncta, me lautissimá hospitalitate et vere regiá clementiá susceperat. Momentum rei itinerisque talis bene intelligens Yenerabile raeum Capitulum, conamina mea meorumque consociorum, ad lucrandas salutiferae Jesu religioni et humanae civilitatis chari­smatibus barbaras Africae gen tes directa, solitö suo in me et in omne quod bonum, humánum et sanctum est studiö salutavit, mihique sic auctor exstitit, ut candide ei pandam, quidnam ego de hoc novo meo et qui huic similes sunt antiquis copiosisque laboribus sentiam? quő jure et qua causíl movente iis me dedam, iisdem occuper ? Quod cum ad omnes Yos quoque adlineat, Yobis

Next

/
Oldalképek
Tartalom