Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878
Index
— 124 —' to Archi-Dioecesano die 22-a Decembris 1846. Nro 2088. praescripta est norma , etiam apud Docentes observabitur. Quod statutum haec habét : a) Census lecticalis et deputata cujuscunque nominis inter discedentem et succedentem dividuntur juxta tempus praestiti et praestandi servitii. Ubi contractus seu statutum dioecesanum viget , a 1-a Januarii ; ubi vero contractus per aversionem factus obtinet , a termino per eum stipulato. b) Fructus, cujuscunque demum spéciéi sint, seu vernales , seu autumnales sessionis aut hortorum extravillanorum dividuntur pro ratione teraporis praestiti servitii, utrobique ab inseminatione computandi; semine seminanti in natura semper prius restitutő atque expensis culturae et aliis, si quae fuissent, iu eadem proportione per condividentes ex aequo supportandis. c) Falcastra, item vervacta, in quantum poscentibus circumstantiis nefors autumnali vei vernali semine inseminarentur, naturam autumnalis aut vernalis inseminaturae retinent divisione pro ratione temporis ab inseminatione computandi facienda. d) Foenum dividetur inter discedentem et succedentem etiam pro ratione temporis a 1-a Januarii calculandi; habita tamen ratione falcaturae, collectionis et invecturae , si nempe percipiens in haec sumptus facere debuit, nec communitas paratum foenum aut dictos labores praestitit. e) Yinum seu in vineis seu in hortis domesticis procreatum pariter dividitur juxta tempus praestiti servitii calculö a 1-a Januarii factö cum onere sum tus in culturam vinearum et hortorum domesticorum nec non in vindemiationem factos in congrua portioné supportandi. f) Obventiones scholares divisioni non subsunt. g) Missarum perpetuarum ceu certis determinatisque diebus affixarum stipendia, Docentem qua Ecclesiae Cantorem vei Aedituum respicientia, ille habebit, qui diebus illis fungebatur. Heis determinationibus non obstantibus possent interdum in applicatione earum dissidia enasci, quibus tamen facilliine viam praecludet mutua charitas et pacis studium, Ecclesiae charitatis ministris plurimum conveniens. • XXIV. Quum leges novellares anni 1868. in specie artic. 53. niliil de eo decidant, quid agendum sit, ubi aliquis in articulo mortis ad sinum Ecclesiae Catholicae recipi optans pro casu proxime subsecuturae mortis desiderium obtinendae catliolicae sepulturae enunciat: <pidam Districtus orat concernenti locő gressus figi, ut rescriptum regulae et tutelae instar inserviturum edatur , quiim Curati Catliolici ab acatholicis ministris occasione similium casuum multis impetitionibus lacessantur. In articulo mortis converti volens ad profitendam sanetam fidem — sine omni receptionig ad coetum catholicorum cerimonia — admittatur, sacramentorumque ultro particeps reddatur.