Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878

Index

— 125 — Sic spiritualibus sanctorum communionis bonis potitus, id quod principale fuerat , asse­cutus est Quodsi modus dein ipsi suppetit , binas insinuationes in praesentia duorum testium — quae lege civili praescribuntur — faciendi: faciat, ut etiam coram civili potestate pro catholico habeatur. Quodsi vero id fieri nequiret : in potestate nostra situm non erit stringere magistratum ci­vilem ministrosque religionis illius , cui neophyta prius adscriptus fuerat , ut euin pro catholico habeant. Via facti autem publicos hoc fine actus suscipere , nec prudentia (jus et commoda Eccle­siae pro contrariis casibus servari jubens) suadet, nec ulla subversatur necessitas. Quareetiamsi ultima voluntas cujusvis hominis, praesertim dum inextremis egerat enunciata, sancta esse debeat, et licet quivisperconversionemcatholicusfactuscunctorumecclesiasticorum catho­lici hominis juriuin particeps fieri censeatur, consequenter merito exigere possit, ut morte subsecuta more catholicorum et cum benedictione Ecclesiae sepeliatur nihilominus , ubi gravissimae causae contrarium suadent, quinimo urgent, tali neoconversi postulato anxie inhaerendum non erit. Con­versio enim est actus iuternus animi, qui emolumentis spiritualibus non frustrabitur, etsi externae cerimoniae negligantur. Quapropter si quis in articulo mortis ad veritatem conversus ritu catholico sepeliri desideret: catholica ejus sepultura, nisi fors illi, quoruin eam irapedire interest , consen­tiant vei saltim non adversentur, violente urgenda vei praestanda haud erit. Factö contrariö tumul­tibus et scandalis occasio praeberetur, quae provocare nec prudens nec licitum est. XXV. Interest scire, quidnam Ecclesia catholica a catbolicis matrimoniuin cum alius religionis cliristianae persona inire optantibus desideret, ut di­spensationis in cultus disparitate per S. Sedem pontificiam (lari permissae participes reddi et cum benedictione sacerdotali matrimonium inire pos­sint; — utique nonnisi ibi, ubi sperari potest, eos serio agentes conditio­nibus postulatis satisfacere et posse et velle. Mixta matrimonia non solum ob pericliiatam in eis succrescetitis sobolis in sancta religione educationem per Ecclesiam semper reprobata et pro illicitis declarata fuerant, sed etiam ob instans indifferentismi — communione in rebus divinis fota — generandi et promovendi, impendensque ca­tholico conjugi aversionis a sancta fide periculuui. Quare dum apostolica sedes mixta ejusraodi matrimonia (utique semper gravissimis dun­taxat de causis) admitti posse enunciavit : id nonnisi expressa sub conditione de praemittendis opportunis cautionibus fecit, quae sunt : promissio de un i vers a utriusque sexus prole in sanctitate catholicae religionis omnino educanda, porro de amovendo perversionis periculo a conjuge catholico, et de conversione acatholicae part is per conjugem catholicum pro viribus procuranda; oinnis autem promissio de tribus his conditionibus talis sit, quae in pactum deducta morale funda­mentum praebeat prudentis exspectationis, eam reipsa effectui dátum iri. 34

Next

/
Oldalképek
Tartalom