Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878

Index

— 121 —' ut proles suas ad eas diligenter mittant. Stabiliantur tempus, locus, docens, ac ratio institutionis; ab­sentes notentur, negligentes locali magistratui indicentur. Nec ab adhibendis cunctis frequentationis procurandae mediis cessetur, donec optatus fructus obtineatur. XVIII. Novam elementáris catecliismi editionem optat quidam Districtus; — altér pro qualibet classe distinctum desiderat catecliismi libelluin; — tertius denique petit coarctari materiam pro tertia classe defixam, unum pro 4. 5. 6. classe parvi catecliismi libelluin sufficere putat, utileque fore autumat, ut quaestiones tractandae pro qualibet scholarium classe designentur. In operato, quod Episcoporum Hungáriáé auctoritate per Societatem S. Stephani procusuni habetur, modus cum catechismo per classes procedendi satis indicatus habetur. In illo tamen non­nisi generális regula dari poterat, propter diversas diversarura scholarum circumstautias, quae va­riis locorum vicibus conformiter, prout docentibus universim ita catechetis speciatim, liberam quas­dam materias (adminus per tempus) constringendi facultatem relinquunt , ast simul obligationem imponunt prudenti oeconomiíi sectatá scopum praefixum prosequeudi. — Novorum libellorum editio in qualibet librorum scholasticorum specie, sed vei maximé in catechetico genere providentissimam circumspectionem deposcit. — Habemus elementarem catechismum; ex eo facile est segregare quaestiones in I. et II. classe adhibendas. Adest parvus catechismus; ex eo quaestiones pro III. et IV. classe facile seliget juxta locorum opportunitatem catecheta. Locoru m et scholarum circumstan­tiae adeo variant, (spectatis scilicet variis lingvis vernaculis, frequentationis item annuae terminö, et praeviá cultura prolium), ut his universali quodam schemate adaequate prospicere omniuo haud sit possibile. Sed quilibet cordatus catecheta mutuö consensu cum locali directore juxta normám in operato episcopali praefixam stúdiósé examinabit, quid teste suá quoque experientia fructuose cum scholaribus suis pertractare, quas qaestionesin qualibet classe perstringere possit. Quöriteperpensö, seriem quaestionum electarum in elencho exhibebit scholarum Inspectori dioecesano; necessarias ab eo monitiones obtenturus. Ast libellos , qui jam adsuut et bene adhiberi possunt, rejicere, alios in novis editionibus instabiles reddere : foret provisio, quae scopo catecheticae institutionis stabilibus libris in usu prolium et familiarum relictis eximie promovendo , harmonicae institu­tionis uniformitati et justae parsimoniae apud pauperos scholares prudenter sectandae ex aequo re­pugnaret. Quodsi Episcopi in edendorum catecliismi et biblicae históriáé libellorum forma quidpiam pro universa Ecclesiá hungara, (in quod omnis circa praesens negotium provisio semper intendere debet,) determinaverint; id subin utiliter vitae dabitur. Omnes tamen particulares in re dispositi­ones sublimi scopo fors plus offlcerent quam prodessent. XIX. Ad quaedam petita quoad Docentes e variis Districtibus scripto oreque proposita sic decernitur :

Next

/
Oldalképek
Tartalom