Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878

Index

— 122 —' 1. Ubi V.-A.-Diaconi inter Docentes (ima nobiscum nil humani alienum a se passos) chari­tatis vincula (ob causas discordiarum caeteris mortalibus communes) laxari advertent, satagent fontem mali cognoscere et pro posse removere, dissidentes ad concordiae tramitem reduc^re. De gravioribus in hac linea casibus scholarum Inspectori Archidioecesano specialeiu informationem substerneut. 2. Dum debitae obedientiae ac reverentiae officium per quosdain Docentes negligi V.-A.­Diaconi advertent, mali principiis obstabuut; specialem autem informationem de majoris momenti exerrationibus exhibebunt. 3. Ne circa paschalem confessionem tepor in ullo Docente invalescat: adlaborabunt Parochi,. ut dum scholaris juventus devotioni paschali vacat, adsint etiam Confessarii aliunde expetiti; simulve monebunt cum omni charitate Docentes, hanc fore optimam officio suo paschali satisfa­ciendi occasionem. Quoad speciales graviores casus speciális informatio praestetur. XX. Queritur quidam Districtus, quod Docentes tliemata assignata elabo­rare negligant. Themata elucubrata ante congressiones praesentanda sunt officio parochiali, quod illa­officio Vice-Arcbi-Diaconali transponit. Qui praevie id non praestarent : neglecta supplere jube­antur. Nec enim facile obtinebunt a laboré tali exsequendo dispensationem. — Magná autem laude digni erunt Sacerdotes districtuales, qui ad animandos Docentes et practice exhibeudam cate­chismi pueiis recte proponendi methodum catecheticas exercitation es in autumnalibus congregatio­nibus asservaverint. XXI. Conqueritur Districtus unus, <iuod Docentes ad congregationes au­tumnales haud ordinate compareant, medelamve petit. Obligatio Docentium pro autumnalibus congregationibus comparendi, est evidens : utpote­civilibus ac ecclesiasticis statutis nixa. Communitates provocandae sunt, ut — pro recepto hucdum more — iis de curru provideant. Parochi autem suo exemplo animum ad comparendum addant, praevie solliciti de tollendis impedimentis, quae Docentes ab adeundis congregationibus deterrere possent. Tanto vero magis urgeri debet eorum comparitio, quanto impensius recentissimi ministe­riales ordines aconfessionalium quoque scholarum docentibus inculcant, ut congressiones tales ser­vare, adire non negligant. XXII. Ut Uniones Docentium regionariae et dioecesana suas Congrega­tiones non omni anno liabeant sicíiue multis sumtibus parcatur, postulat unus Districtus. Quod Uniones Docentium non modo utiles, sed et in praesenti rerum situ necessariae sint,

Next

/
Oldalképek
Tartalom