Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1877

Index

— 213 ­A, Nr. XII. g^ -llocutionem Sanctissimi Domini nostri Pii Papae IX-i die 22-a Junii a. c. ad S. R. E. Cardi­nales in aedibus Yaticanis habitam, in qua pro devotionis et dilectionis testimoniis donisque ad quinquagesiinuni Episcopatus Sui annum oblatis gratias agit, — Clero quoque meo et fideli populo sonantes, pro solatioso notitiae statu hisce coinmunico. VENERABILES FRATRES. „Gratissimum est Nobis hodie conspectu frui frequentiaque Yestra, non solum ut Yobiscuin agamus de novis praestantibus viris in amplissiinum ordinem Yestrum cooptandis, sed etiam ut ius­tissimum , quod Nobis maximé cordi est, officium erga Yenerabiles Fratres Ecclesiarum Catholici Orbis Antistites, et erga Christifideles universos impleamus, ac intimos sensus ad eos expromantus, quos corde continere non posstimus. Dedit enim Nobis nuper divinae Clementiae amplitúdó praeter tot alia insignia bonitatis suae argumenta, ut quinquagesimum natalem diem Episcopalis Nostrae consecrationis videremus, atque hoc munus aliis etiam muneribus cumulavit, ut neuipe tam effusam hac occasione erga Nos et Sanctam hanc Sedem dilectionem omnium ordinum, tum Urbis Nostrae, tum aliorum populorum et nationum longissimo etiam terrae marisque tractu a Nobis dissitarum, tam mira obsequii, pietatis, et liberalitatis eorum experiremur officia, quae vere magnum spectacu­lum fuerunt mundo, et Angelis et hominibus. Agnoscebamus Nos quideni, et publica cum commen­datione, ut nostis, declarare non omisimus in Allocutione ad Vos habita die 12. elapsi Mártii, Ca­tholicum populum universum Nobis et huic Apostolicae Cathedrae esse devinctissimum; sed hoc ipsum Fideles ita splendidis nuper indiciis, omnibusque módis palam publiceque ostendere et confir­mare voluerunt, ut quae ad eorum laudem pertinebant in magnam admirationem prorsus converte­rint, et glóriám Deo tribuentes, Nos iucuudissiina consolatione perfuderint. In omni enim paene mundi regione ille dies divinae erga Nos benignitatis et miserationis a populo Dei publicis laetitiae et religionis significationibus celebratus est, undique litterae ad Nos allatae sunt plenae filialis affectus, plenae doloris ob iniquuin bellum cui obnoxii sumus, quasi tum primum post longa inter­valla filiorum vox compressa erupisset : ipsi etiam catholicarum nationum rectores, aliique principes viri et feminae non solum amplissima nobilitate, sed regali etiam sanguine spectabiles, suae Nobis devinctae voluntatis officia exhibuerunt, luculenter ostendentes suum religiosum stu­dium ab aliorum pietate non vinci. Frequentia autem ac multitudo fideliuin ex omni lingua populo et natione, ex omni ordine aetate et sexu, qui, praeeuntibus Pastoribus suis, peregrina­tione suscepta ex remotissimis etiam regionibus ad Nos venerunt, üde et amore eorum animos inter tot cuiusque generis incoinmoda sustentante, comperta est Vobis Yenerabiles Fratres qui tantam vim dilectionis admirantes de ea, in Yestrae gratulationis officio apud Nos amanter iin­plendo, glorificastis Deum, et super ipsos divinarum gratiaruin largitatem votis Vestris implora­stis. Yos enim vidistis confertissima agmina ad has aedes Nostras ita in dies singulos confluentia, ut satis ostenderent quam cuperent diuturnum desiderium Patris sui conspiciendi et alloquendi ex­plere, vidistis amantissimos filios voces Nostras cupidissime haurire, et suis protestationibus ac ob­Nr. 972. Allocutio Suae Sanctitatis die 22-a Junii ha­bita publica­tur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom