Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1877

Index

— 214 — sequii significationibus, quas lacrimae interdum interrumpebant, in persona humilitatis Nostrae Yicariain Christi potestatem venerari, atque ipsum colere Apostolorum Principem, cuius dignitas in indigno licet lierede non deficit. Hanc autem venerationem illustriorem ac splendidiorem quoque Catholicus populus facere voluit, missis et allatis ad Nos ex omni parte uberibus largitionura sub­sidiis, missis et allatis muneribus multitudine varietate, pretio, artificio admirabilibus, quae dum Nobis facultatem praebent subveniendi huius Apostolicae Sedis, et Ecclesiae suis bonis spoliatae necessitatibus, christianae etiam cliaritatis vim et splendorem produnt, quae non modo onmia suf­fert omnia sustinet, sed etiam calamitatum et paupertatis impedimenta nesciens, talis est ut nun­quaui excidat, nunquam exhauriatur. At quis, Yenerabiles Eratres, dies tribulationum nostrarum in exercitationem et splendo­rem tantarum virtutum convertit, quis tantam fidem ac pietatem extulit ac fovit, quis infirmitati Nostrae illud solatium concessit, ut tam illustrium exemplorum Populi Christiani spectatores et testes essemus? Páter misericordiarum et Deus totius consolationis, qui ubi maior est servorum suo­rum tenuitas et infirmitas, ibi magis suam glóriám manifestare consuevit, in cuius mami sunt cor­da bominum, in cuius ditione cuncta sunt posita, Ipse fecit Nobiscum misericordiam suam, Ipse fe­cit cum tentatione proventum ut possemus sustinere, Ipse glóriám suam in Ecclesia revelavit osten­dens mundo , eam quo magis impugnatur vires suas intentius exerere, quo magis deprimitur, al­tius attolli. Facere itaque non possumus quin in conspectu Vestro et coram universo orbe ex inti­mo corde gratiam et glóriám tribuamus Deo clementissimo, Ipsi benedicentes et confitentes quo­niam benignus est, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantcs in se, ac Eum prae­cantes ut sacrificium laudis et benedictionis nostrae licet impar operibus misericordiae suae, in abundatia tamen suae dignationis bonus ac propitius excipiat. Hoc autem officii Nostri debito erga Divinam Bonitatem perfuncti, aequum est nunc ut ad Yos, Yenerabiles Eratres et Dilecti Filii, ex catholico orbe universo, sermonem Nostrum conver­tamus. Yellemus quidem, uti apud eos ex Vobis egimus, qui ad Nos accesserunt, ita etiam unicui­que Yestrum a quibus amoris testimonia accepimus, gratissimi animi Nostri sensus declarare; sed cum id operosius et maius esse videamus, quam ut litterarum ministerio praestari possit, grave Vobis non sit, ut quemadmodum unum fűit omnium Vestrum cor, anima una in obsequiis Nobis deferendis, ita etiam una sit oratio, qua dum universos publice alloquimur', erga singulos privátim intendimus grati animi Nostri officio perfungi. Vobis itaque, Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, corona mea sicut Apostolus ait, et gaudium meum, singulares gratias et babemus et agimus, eo affectu et sensu qui melius intelligitur ab animis fidelibus ^ quam verbis exprimi et aequari possit. Vos fecistis ut luceret lux Vestra coram bominibus, Vos glorifica^tis Deum et Ecclesiam, Vos de immaculata Christi Sponsa ac Christi in terris Vicario optime meruistis, ac pia liberalitate thesau­rum Vobis fecistis non deficientem in caelo, ubi eum nec aerugo corrumpit, nec tinea demolitur. Quoad Nos autem dilectionis Vestrae memória ex animo Nostro non excidet, immo Eccle­siae festis commendata ad ex emplum etiam aedificationem et praeconium posterorum, nec quidquam unquam erit Nobis antiquius, quam Pastorum Principem constanter rogare, ut Vobis, qui semina­stis in benedictionibus, de benedictionibus et metere abundanter largiatur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom