Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1876
Index
- 83 Nr. XIX. Cl klérus curatus Distrietus Bacsiensis anno elapso eas preces mihi substravit, ut circa sumtus impressionis circularium. litterarum a DD. Curatis deinceps aequaliter solvendos congrua disponerem. E congregatione vernali a. c. reliqui etiam distrietus desideria hanc circa rem mihi exhibuerunt. Ex quibus patent sequentia : 1) Sex distrietus optant sumtus hos inter cunctas parochias aequá mensurá solvendos dividi. 2) Unus distrietus Clerum dioecesanum a sumtibus talibus plene relevari petit; altér eo ex motivo, quod circularium litterarum impressio etiam officii dioecesani labores imminuat, id desiderat, ut sumtuum dimidia pars e cassa dioecesana solvatur; caeteruui repudiat illám motionein, juxta quam omnes sine diserimine Curiones sacri aequalem prorsus summám penderent; in principio igitur consentit cum 3) reliquis districtibus numero octo, qui usurn hactenus vigentem porro quoque intactum manere volunt. Intellectis his etiam Venerabile Metropolitanum Consistorium audiendum [duxi. Quod pariter opinatur nil in re hac mutandum venire. His ita stantibus juvat postulata nova tantisper examinare. Quod signanter ad desideria puncto secuudo contenta adtinet; dubio procul est, quod sicut parochiales matriculas ducere, ita etiam circulares ordines — ubi typis non imprimuntur — deseribere ad muneris parochialis partes pertineat. Obligatio haec onus est, a quo nulla parochia eximi potest. Ubi vero impressis et missis ad quamvis parochiam Circularibus S. Curiones a deseriptione liberantur : fatigii hujus vices subit solutio pro impressione praestanda. Quousque igitur Clerus dioecesanus circulares litteras typis imprimi desideraverit : illucusque parochiae a solvendis typi sumtibus relevari nullatenus possunt. Desiderium autem illud, ut dimidiam sumtuum partém fundus dioecesanus ferat, sufficienti fundamento caret; officium enim nonnisi a deseriptione sedecim exemplarium ad totidem distrietus vicearchidiaconales, aliorum item trium ad Venerabile Capitulum, parochiam Colocensem et gremiale Seminarium dimittendorum liberatur; gravatur vero amplioribus laboribus et sumtibus cum expeditione Circularium ad singulas parochias mox directe facienda conjunctis; ut non memorem, quod etiam ad impressionis expensas concurratur symbolü cassae dioecesanae, anno praeterito plus centum florenis efficiente. E contra negari nequit, maximum alleviamen ex impressione Circularium DD. S. Curiones habere, nunc imprimis', dum illae mutatis rerum adjunctis et numero et compage summopere accreverunt. Juste igitur et sapienter a b. m. Praecessore meo dispositum fűit, ut expensae typi non e fundo dioecesano, caeteroquin plurimis titulis gravato, sed a S. Curionibus tegerentur. Quod vero ad postulatum puncto primo memoratum adtinet; ut scilicet typi sumtus inter Nr. 1705. Sumtus impressionis circularium litterarum quomodo tegendi.