Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1876

Index

— 84 — omnes parochias sine respectu ad illarum proventus aequali ratione dispertiantur : illud aequitati et fraternae opulentiorum beneficiatorum erga tenuius dotatos charitati certe minus respondet, quam respondit discreta illoruui S. Curionum agendi ratio, qui — dum Circulares typis imprimi coepissent — ad sponte figendam summám, quam peuderent, provocati, recte respectu ampliorum suorum proventuum majorem solvendam sponte elegerunt. Quorum motiva et actum ex aequo aestimans, quum minor pars districtuum aequalem mensuram postulet, Yen. Consistorium autem usum adusque vigentem servari optet : voto buic ego quoque accedens dispono, ut singuli Curati summám, ad quam titulö dictö sive ipsi, sive praecessores ipsorum habita proventuum beneficii ratione annue pendendam anno 1857. sponte se obligarunt, uti hucdum, ita posthac quoque sol­vant, eo, quod supra aes sic conflatum adhuc pendendum íuerit, uti antea, ita deinceps quoque e cassa dioecesana tegendo. Pro coronide memorare adhuc volo, districtum unum questum esse de nimio typographis soluto impressionis pretio. Ad quod observo, solutionem pro impressione Circularium juxta pristinam conventionem cum unico, qui Colocae est, typographo initam usuque firmatam fieri. Alibi imprimendas cura­re Circulares — uti res ipsa loquitur — fini earum nullatenus responderet. Caeterum gratum mihi erit, si meliores conditiones obtinere bonis fratribus — quibus liberrimam cum typographo paciscendi tribuo facultatem — magis ac mihi successerit. Colocae, die 28-a Octobris 1876. Oarolo Kovacsics in parochum Csávolyensem nominato, pro complenda parochia Tovarisova concursum usque diem 25-am Novembris (spectatö ingruente tardius brumali tempore et opportu­niore ante illud ex una ad aliam stationein commigratione) extensum cum eo indico, ut eandem obtinere cupientes et synodali examine probati recursum suum mihi exhibeant. Coloczae, die 25-a Octobris, 1876. Ec ül o non obstante, quod circularibus litteris die 13-a Julii 1875 Nro. 1113. editis dispositiones legis de stigmate sonantis adcurate observandas inculcaverim, evenit tamen , ut sacerdotum non­nulli sive pro aliquo beneíicio, sive pro dispensationibus matrimonialibus supplicantes recursus suos eatenus exhibitos praescripto stigmate utique per eos solvendo, in quorum favorem recurritur, pro­videre neglexerint. Ne igitur propterea concernentes aut officium meum multari contingat: cunctos DD. Archi­Dioecesis meae Sacerdotes officiose moneo, ut legis de stigmate vigentis dispositionibus ad amussim satisfaciant. Coloczae, die 25-a Octobris, 1876. Ludovicus m. p. Archi-Episcopus. Nr. 1684. Concuvsus pro parochia To­varisova. Nr. 1690. Observatio le­gis de stigma­te sonantis ur­getur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom