Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1876

Index

— 51 — v. 26. Respondet Joannes : „Ego baptizo vos in aqua" sine Spiritu S. nec in remissionem peccatorum, sed solum in poenitentiam, i. e. ut ad poenitentiam vos excitera, qui autem post me venturus est, Jesus de Nazareth, fortior i. e. potestate majori gaudet quam ego, qui tantae est dignitatis, ut ego non siin dignus non tantuin amicus eius esse, sed nec vilissimus servus. Ipse vos baptizabit i. e. abluet aqua, non tamen sola, sed simul in Spiritu S. et igni, seu per Ba­ptismuiu conferet Spiritum S. et ignem divini amoris. „Medius autem vestrum stetit", i, e. inter vos conversatus est jam 30 annis, et nunc etiam conversatur; nam Christus postquam a Joanne baptisatus esset in Jordáné, secessit in desertum, ibique per 40 dies mansit, sub finem commorationis ejus in deserto, et ultima ejus die venit legatio illa ad Joannem, et altéra die stricte sumta, post discessum legatorum vidit Joannes Jesum ad se venientem, bene itaque dicere poterat legatis : medius vestrum; „quem vos nescitis* i. e. non agnoscitis pro Messia. v. 28. „Haec in Bethania" etc. non illa Martbae et Mariae sororum Lazari, quae fűit prope Jerusalem, sed alia Bethania trans Jordánéin, quam nonnulli Codices graeci vocant Bethabaram. VI. E Jiire Ecclesiastico. De beneficiatorum obligatione ad residentiam. Propriam et universalem Clericorüm omnium officium quoddam ecclesiasticum tenentium obligationem constituit personalis et continua eorum residentia. Obligatio haec fundatur : 1-o) In ipsa rei natura quae deposcit, ut qui de altari vivit, eidem quoque serviat; alioquin beneficium datnr propter officium, quod nonnisi personalis residentiae observamine potest impleri. 2-o) Idem exigit munus pastoris boni, qui oves suas noscere, et nominatim vocare debet; quam tamen notitiam nemo absque assidua et vere laboriosa residentia personali sibi coinparabit. 3-o) Obligatio ista etiam legibus positivis, jam ab antiquissimo tempore latis, determinata et serio inculcata habetur; — neque gravia peri­cula, aut morbi contagiosi, ab obligatione residentiae personalis dispensant, quin imo bonus pastor gregi suo maximé tunc adesse tenetur, dum talia pericula eum circumdant, in quibus qui fugit, mercenarius est. Quapropter tenentur omnes et singuli beneficiati, offlcia beneficio pro ejus natura cohae­rentia explere, etquidem debito loco et tempore, idque ex titulo justitiae et generatim in sua per­sona , quin alium ceu mercenarium in locum suum subrogent. Nam persolutio officiorum beneficia­lium personae beneficiati inhaeret, ut eorum intuitu ea regula applicari haud possit, quae de reali­bus utplurimum praestationibus usurpatur : „Quod quis per alium facit, per se fe­cisse censendus est," siquidem beneficia et cumprimis curata, atque majora, intuitu dotum. personalium conferri solent, et qui ea accipiunt, pacto saltem tacito se obligant pro commodis per-

Next

/
Oldalképek
Tartalom