Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1876
Index
- 52 cipiendis, se etiam obligationes fideliter praestituros esse. Et haec quidem potissimum beneficia curata et parochialia maximé respiciunt. Unde haud levi erimini obnoxii fiunt Parochi, qui otio marcescunt, oneraque beneficii sui aliis utpote subsidiariis imponuut. „Qui adjutorem ha„bent, meminerint illum esse ministrum, quo uti possint; non ita tamen,. „ut omnem populi curam et custodiam in ipsum rejiciant." His rationum momentis innititur beneficiatorum obligatio ad residentiam; quae est assidua seu moraliter continua in loco beneficii commoratio ad effectum servitii personalis. In qua notione duo insunt : l-o commoratio beneficiati in loco ecclesiae vei beneficii. 2-o Obligatio deserviendi personaliter, eoquod residentia otiosa non sufficiat, sed requiratur laboriosa. Et hanc obligationem praestantissimi theologi et canonistae ex ipso jure divino derivant, eam potissimum ob rationem, quia in concilio Trid. cura pastoralis super grege commisso, juris divini esse expresse declaratur. „Cum praecepto divino manda-. „tum sit omnibus, quibus animarum cura commissa est, oves suas agno„scere, pro his sacrificium offerre, verbique divini praedicatione, sa„cramentorum administratione pascere, et in caetera munia incumbere: „quae omnia nequaquam ab iis praestari et impleri possunt, qui gregi „suo non invigilant, neque assistunt, sed mercenariorum more deserunt." 2) Attamen quidquid sit de hac controversia, quae in Concilio Trid. non potuit ad finem perduci, ') illud saltem indubitatum est, obligationem residentiae tum ex naturáli aequitate, tum ex lege positiva canonica strictissime injungi. 4) Quft obligatione — spectatö proximö et practicö elucubrationis huius scopö — quoad ss. curiones uberius consideratá sequentia monere e re est : * Residentiae lege obstringuntur non tantum Parochi proprie dicti, sed etiam Administratores seu perpetui, seu temporales. Nam etiam hi sunt reipsa curati, et eorum beneficium, etsi manuale est tamen vere et proprie curatum. Quamvis certum non sit curatos ex jure divino ad residentiam teneri, tamen obligantur tum ex aequitate naturali, quaedeposcit, ut qui ad munus aliquod deputatus est, in persona illud expleat, et in loco muneris sui talein praesentiam exhibeat, qualis pro illius implemento requiritur; tum ex lege positiva canonica, quae id strictissime praecipit. Juxta Conc. Trid. decretum „Parochi non pos„sunt discedere a suis Ecclesiis, nisi causa prius per Episcopum cogni„ta et probata, vicarium idoneum ab ipso Ordinario approbandum cum „debita mercedis assignationerelinquant;porro discedendi licentiam in „scriptis, gratisque concedendam ultra bimestre tempus, nisi ex gravi cau') Bened. XIV. Instit. XVII. p. 108. 2) Sess. XXIII. C. I. de Eef. 3) Bened. XIY. Instit. cit. p. 101. et de Syn. Dioec. I. 7. c. 1. 4) Can. 10—29. C. 7. Quaest. I. — Conc. Nic. I. c. 16. Antioch. 341. c. 2. — Conc. Trid. Sess. VII. C. I. de Kef. Sess. XXIII. C. I. — Bened. XIV. Constit. „Ut primum" 1740; „Grave" 1741. — „Ad universae" 1746.