Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1876

Index

- 50 ­V. E Studio BiMico XOYÍ Foederis. Exponatur Pericopa pro Dominica III. Adventus Joannis c. 1. a v. 19—28. v. 19. „Judaei" i. e. membra Synedrii, seu 72 judices, qui praeside summo Sacerdote constituebant Synedrion, magnum Judaeorum senatum. „Jerosolymis" ubi erat omnis religionis, omnis sapientiae et auctoritatis domicilium. „Sacerdotes et Le vitás," quia agebatur de religione et auctore religionis Cbristo; quos poterant verő aptiores ad eam rem tractandam legare, quam Sacerdotes et Levitas, homines peritos scripturarum et legis. „Ut interrogarent," quia ex angelica eius vita et fervidis concionibus ominabantur eum esse Messiam. v. 21. Postquam v. 20. se Messiam esse negaverat, cogitant legati, eum in nexu aliquo propinquo cum Messia esse. Noverant autem, praedixisse Dominum apud Malach. 4, 5., ante se­cundum adveutum Christi Domini Eliam Prophetam esse venturum. Sed Judaei non distinguentes secundum Christi adventum, et credentes hoc Malachiae vaticinium pertinere ad primum, qui tempore Joannis Bapt. exspectabatur, putabant Joannem si non est Messiás, esse fors Eliam, illius praecursorem. Ideo Joannes ad hane quaestionem respondet „non suin,' quamvis non igno­raverat, quae de ipso olim praedicta fuerant patri ejus Luc. 1, 17., — negavit ergo eo sensu se Eliam esse, quo interrogantes eum Eliam esse cogitabant. „Propheta es tu?" Joannes non fűit propheta eo sensu. quo interrogaruut, quia non fűit vaticinatus de Christo more aliorum Propheta­rum, sed lile digito monstrabat dicens: „Ecce Agnus Dei!" Et recte ideo fuit„plus, quam Pro­pheta," uti ait Christus de illó Matth. 11, 9., quia caeteri Prophetae erant remoti nimtii Christi, hic autem fűit immediatus Praecursor, ut etiam fatetur de se v. sequenti : Y. 23. „Ego sum vox clamantis" etc. Quum Messiam, Eliam aut alterum Prophe­tam se esse negaverat, legati novam proponunt quaestionem, ad quam hoc versu afíirmative, et quidem tale dat responsum, ex quo Sacerdotes et Levitae Sacrarum Scripturarum gnari cognoscere poterant, ipsum se haberi et agnosci velle Praecursorem Messiae in S. Litteris praedictum. Utitur bunc in finem verbis Jes. 40, 3. in quo loco Jesaias proxime gentis e captivitate liberatio­nem reditumque praedicit; simul vero mentionem facit Praeconis, Deum, dum ad populum venerit, praegredientis, atque, ut viae per desertum ei praeparentur, ita curantis, quemadmodum hoc fieri sólet, dum reges orientalium iter faciebant. Fuisse autem locum hunc typicam adumbrationem venturi Messiae et Praecursoris eius, elucet ex Luc. 1, 76., ubi Páter Joannis Bapt. ad locum hunc de Messia acceptum alludit dicens : „Et tu puer Propheta Altissimi vocaberis." etc. v. 25. Ex hoc versu intelligitur, viguisse apud Judaeos sententiam : non modo Messiae, sed et Praecursori ejus, quem expectabant, et cuique Prophetae competere jus novo utendi ritu. Quum vero in praecedentibus negaverat se esse Messiam aut Eliam, aut alterum Prophetam, ideo interrogant : Cur, quő jure ergo baptisas ? Ceterum jam ipsa quaestionis forma ostendit, eam aniinö vix amicő fuisse prolatam, nam Pharisaei aegre ferebant confluxum populi ad Joannem, quare suae auctoritati derogari putabant; Joannes praeterea prius jam Pharisaeos severe tractaverat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom