Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1876
Index
— 49 — conferunt ad praelaudatum scopum; eo subintellecto, quod illae sub sacerdotali manuductione vei saltim virorum cordatorum, gravium et expertorum inspectione et tutela instituantur, ue secus degenerantes plus detrimeuti ac utilitatis adferant. 8-0. Adsunt in certis parochiis confraternitates Sanctissimo Cordi Jesu vei purissimo Cordi Mariae dicatae vei titulo Scapularis B. V., aut apostolatus precurn insignes, quae auctoritate Sedis Apostolicae probatae indulgentiarum largitione ditantur. De harum scopo, gratiis et fructibus edoceantur fideles opportuna occasione repetitisque vicibus, ut iisdem lucrifiant et si alicui accesserunt, omnein eiusdem utilitatem spirituálém percipiant. 9-0. Salutaris est illa quoque pastorum animarum sollicitudo, qua diligenter curant, ut puerperio proximae matres, praevie sacramentis munitae ad eventum se disponant, in quo saepe vitae periculum occurrit, et in quo copiosa Dei gratia semper indiget tum mater tum futura proles. 10-o. Curandum pariter, ut dum gravioris infirmitatis etsi non mox periculosae casus emergit, languentes sacramentis optent muniri, cum certum sit, corpus ipsum citius resümere sanitatem, ubi anima vigore gratiae coelestis firmatur et erigitur. 11-o. Praesertim vero providendum, ut dum quis morti proximus apparet, commodo adhuc tempore moribundorum sacramentis praemuniatur. 12-o. Quia vero homines sicut in malo ita in bono per consuetudinem multum firmantur, agendum, ut saluberrima consuetudo sacramenta poenitentiae et eucharistiae frequentandi, apud populum fidelem invalescat sensim explicitis ei iterum iterumque et continuo sacramentorum illorum dignitatc virtute et momento. Ita fiet, ut populus sponte sua in salutarem ipsorum usum inclinet. Praesertim, si sacerdotum ceu patrum spiritualium promptitudinem zelumve in administratione eorum nunquam non experiatur. Novimus parochias, in quibus sacerdotes laudabili diligentia sub litaniis pomeridianis quőlibet sabbatö, sub sacro primo et cantato quálibet dominicfi, imo sub sacro alterius sacerdotis quőlibet die in sede confessionali, non vocati, ad vigilias dominici gregis sedent et exspectant (interim rosarium vei breviárium recitantes) animas, ad coelestium gratiarum, quarum sacerdotes dispensatores sunt, haustum adcurrentes. Haec sollicitudo decet eos, quos amoris sui ministros esse voluit coelestis ille medicus, qui baptismo sui sanguinis desideravit pro salute hominum baptisari, eoque solo voto, tenebatur, ut redemptio animarum perficiatur. Replebitur vero sacerdos tanto magis hoc pastorali zelo, quo magis in propria experientia ac christiana consuetudine per frequentiorem sacramenti poenitentiae ac eucharistiae (quam in singulo missae sacrificio sumimus) usum in propriae salutis suae commodum id converterit, quod aliis qua salutare christianae honestatis ac perfectionis médium commendat. „Si quis peccaverit, ait di„lectionis apostolus, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum." Ipse autem divinus Magister ingeminat: „Venite ad me omnes, qui laboratis et onorati estis, et ego reficiam vos; et „invenietis requiem animabus vestris." 2*