Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1876

Index

— 48 — Media pastoralis sollicitudinis, quibus salutaris sacramentorum poenitentiae ac eucharistiae frequentatio procuretur, huc fere redeunt: 1-o. Agendum, ut ad primám confessionem ita praeparentur proles, ut in ma­téria fidei, relate tum ad poenitentiae sacramentum, tum ad praecipua credendi capita solide sint instructae neque contingat, ut primus accessus ad sacramentum poenitentiae fiat mere externus, et sine debita intelligentia : sic enim fundamentum poneretur subsequae incuriae erga sacramentum illud, quod prima vice minus debite susceptum fűit. — Non igitur obvia quaevis proles ad con­fessionem admittenda, sed eae solum, quae opportunis dispositionibus mentis et cordis praeparatae fuere. Nec minus curanda justa praeparatio ad primam s. communionem. Proles, dum primo confessa est — in regula non eadem vice ad s. communionem admittatur. Ast paretur per justumtempusv. c. per annum pro prima communione. Ipsa vero prima communio cum debita dis­positione ac gratiarum actione instituatur. Quö modö cibum coelestem proles prima vice degustat, eödem passim ad illum subsequis vicibus summendum accedet. 2-o. Diligenter videndum, ut scholares, qui jam primam communionem acceperunt, per annum adminus ter ad s. confessionem et communionem adducantur, semper cum debita prae­paratione et gratiarum actione. 3-o. Idem tenendum de prolibus, de juvenibus ac virginibus, qui repetitoriam scho­1 a m frequentant. Et lii ad sacram confessionem ac communionem in societate parentur ac ducan­tur, seorsim virgines, seorsimve juvenes : imo ubi major est numerus juventutis et unus sacerdos agit animarum curam, ibi distinctis vicibus talis devotio suscipienda est. Nam nil est, quod salu­tarem consuetudinem frequentioris ad sacramenta poenitentiae et eucharistiae accessus magis evertat, quam incondita sancta hujus rei deproperatio ac tumultuosa persolutio. Idcirco etiam ibi, ubi plures sunt sacerdotes, semper simul tot tantum admittantur ad confessionem proles, sive quo­tidianarum sive repetitoriarum scholarum alumni, quot ipsorum per tempus non adeo productum sacerdotes ordinate exaudire possunt. Quemadmodum enim lentitudo in devotione nauseam producit, ita deproperatio finem, qui obtineri debet, evertit. 4-o. Ad matrimonium accessuri bene in christiana doctrina firmentur, instruan­tur et debite ad sacramentorum poenitentiae ac eucharistiae usum disponantur, permoveanturque ut matrimonii initi diem anniversaria devotione, puta frequentatione sacramentorum, recolant sanctificareque studeant. 5-o. Festa major a, uti Nativitatis, Pentecostes, Assumtae B. M. Y., 00. Sanctorum totidem sunt opportunae occasiones, queis ad frequentanda sacramenta poenitentiae et eucharistiae accomode provocantur fideles. 6-o. Adsunt in singula conununitate festa localia concessarum aSede Apostolica indulgen­tiarum; nec solum principalia, quibus tituli vei patroni ecclesiarum parochialium recoluntur : sed etiam secundaria, quibus indulgentiae aeque plenariae obtineri possunt. Ut populus fidelis, qui bene instructus, similes occasiones avide arripere sólet, praevie edoceatur, ac provocetur ad exqui­renda haec extraordinariarum gratiarum lucra. 7-o. Peregrinationes sacrae, cum debitis cautelis pie susceptae, pariter multum

Next

/
Oldalképek
Tartalom