Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1875
Index
- 103 per suam infinitam essentiam. Hic modus existendi imparticipatus et absolutus enti producto non potest esse proprius; nain cum ex nihilo produceretur, non propria essentia et virtute, quae non •erat, sed Dei potentia realem existentiam accepit : existit ergo non a se per propriam essentiam, sed a Deo per Dei potentiam. Et hic existendi modus manet ipsi naturaliter proprius, quamdiu existit, perpetuus; manet natura creata contingens, pendens a prima causa producente et servante. Quare S. Cyrillus Alex. L. 9. in Joan. exponens verba Apostoli : In ipso vivimus, movemur et sumus, ostendit Dei virtute positive operante universa continuo vivere, moveri et esse. „Cuncta enim vivificat, cum secundum naturam vita sit, omnium Opifex, proprietatis suae vim in„explicabili ratione iis infundens." Modus conservationis divinae ex allatis facile intelligitur. Virtus namque divina, quae est causa formális conservationis, modum agendi et operandi in creaturis tenet realem et efficacem, non solum substantias, vires et leges servando, sed etiam in motum earum et actiones singulas praevenienti occultissima virtute influendo et cooperando, ut ait Catech. Cönc. Trid. p. I. c. 3. q. 22. „Non solum autem Deus universa, quae sünt, providentia sua tuetur atque „administrat : verum etiam quae moventur et agunt aliquid, intima virtute ad motum atque actio„nem ita impellit, ut quamvis secundarum causarum efficientiam non impediat, praeveniat tamen, „quum ejus occultissima vis ad singula pertineat, et quemadmodum sapiens testatur: attingat a „fine usque ad finem fortiter, et disponat omnia svaviter." Hic modus operandi divinae virtutis nequaquam est absolutus, qui secundarum virium seu causarum creatarum operationem excluderet aut impediret : sed virium naturalium realem cooperationem omnino supponit et exigit; dum enim divino influxu praeveniuntur, non inermes, sed efficatiores ad cooperandum efficiuntur, ut ait Apostolus Actor. 17. 28. „In ipso enim" vivimus „et movemur et sumus." Et S. Thomas p. 1. q. 105. a. ad 1. : „Deus sufficienter operatur „in rebus ad modum primi agentis; nec propter hoc superfluit operatio secundorum agentiuin." — Multo minus ille modus operandi divinus hypostaticus dici potest : quia res per creationem et conservationem non assumuntur in unionem personalem cum divina persona; sed quemadmodum Deus, quamvis cunctis creatis inexistens sit, inconfusus, a mundo diversus, et in se subsistens manet : ita creaturae omnes manent in accepta propria individuatione ac personali subsistentia; idcirco operationes earum non fiunt actiones Dei personales, sed actiones creaturarum individuales sive physicae, sive animales, sive rationales ac morales. Ejusdem divinae providentiae actus est gubernatio, quae est ordo rerum ad finem, atque etiam omnium juxta earum conditionem ad finem praefixum sapiens ac fortis dispositio et directio; ut idem S. Doctor loquitur. Sum. theol. p. I. qu. 22. ar. I. „Ad providentiae cu„ram duo pertinent: scilicet ratio ordinis, quae dicitur providentia; et dispositio et executio ordi„nis, quae dicitur gubernatio : quorum primum est aeternum, secundum temporale." Gubernationis divinae a) e f f e c t o r est Deus, cui quia b o n u s est, cura est de omnibus, ut omnia ad debitum finem dirigat. „Quia bonus erat," inquit Theodoretus „et bonitate praeditus „mensuram omnem superante, voluit iis etiam, quae non erant, ut essent, tribuere. Jam qui tanj,ta in ea, quae non erant, bonitate usus est, quinam a se producta negligeret?" 1. d. prov. c. 3. 1*