Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1875

Index

— 104 — n. 3.- b) Norma, juxta quam operatur, est ipsa divina sapientia, quae cum nihil opera­ri possit ad extra, nisi propter finem divinae gloriae congruum, hunc etiam fortiter intendit stabili­to rerum ad finem o r d i n e. Ordo siquidem est anima rerum : sicut anima informat, vivificat et movet corpus ad finem physicum et moralem: ita ordo reális entibus singulis magnis et mi­nimis, animatis et inanimatis, rationalibus et irrationalibus inest, unicuique proprius, creatione in­fusus, lege stabilitus, viribus efficax, quo informentur et ferantur singula ad praefixum finem tum physicum tum moralem. Ita S. Thomas. 1. c. „Si enim Deus aspectabilis hujus mundi est conditor, „omnia, quae in eo bona sunt, Deo tribuamus oportet; iuter bona autem hujus universi numerari „profecto debet rerum 'omnium ad certos fines ordinatio, quam ignorare aut inficiari non potest ni­„si is, qui mirabiles constantesque naturae leges stupidé non considerat: ergo hujus quoque ordi­„nis auctor est Deus, sive in Deo est providentia et ratio ordinis rerum ad finem." c) Causa formális divinae gubernationis est virtus divina, quae ordinationem rerum et virium ad finem exequitur : non enim distinquitur virtus a divina sapientia; sicut sapientia regit ita virtute sua finem rerum efficaciter intendit, ut ait Apostolus act. 17. „Cum ipse det omnibus vitám et inspirationem, et omnia." Non tamen aequali ratione divina virtus providet creatis. Spectato m o d o, quo divina virtus influit et regit, alia est directio immediata, alia medi­ata. Immediate regit, cum média operandi et vires agendi sive naturales sive supernaturales per se servat et suppeditat, ut ait S. Thomas Summ. thool. I. q. 22. a. 5. „Deus immediate om­„nibus providet, quia in suo intellectu habét rationem omnium etiam minimorum; et quascumque „causas aliquibus eflectibus praefecit, dedit eis virtutem ad illos effectus producendos." Mediáte vero, cum per causas secundas sive physicas sive morales, leges videlicet ac vires ad finem dirigit, ut idem Saöctus affirmat 1. c. „Sunt aliqua média divinae providentiae; quia inferiora gübernat „per superiora, non propter defectum suae virtutis , sed propter abundantiam suae bonitatis, ut di­„gnitatem causalitatis etiam creaturis communicet." Utraque gubernandi ratio in divinis scripturis tamquam fundamentum omnis fidei spei ac dilectionis atque religio nis erga Deum creberrime incul­•catur. Porro spectata natúr a entium regendorum, alia est directio necessaria, alia libera. Diri­git Deus creata physica et animalia necessario per leges physicas et stimulos naturales, serva­ta spontaneitate animaliu m; entia vero moralia, uti augelos et homines, lege libertatis 1 i b e r e gü­bernat, ut habetur Prov. 19. 21. „Cor hominis disponit viam suam, sed Domini „est dirigere gressus ejus." — Spectato fi no cuilibet enti praefixo, directio divina alia est naturális, alia supernaturalis! Naturalibus mediis ea dirigit Deus, quae naturalem habent finem; supernaturalibus dirigit angelos et homines, quibus gratuito beneficio finem super­naturalem praestituit: ita tamen ut média physica simul cum supernaturalibus auxiliis juvent ho­minem ad finem supernaturalem assequendum. Spectato divinae praedestinationis de­creto providentia in specialem et speciális simám abit. Quamvis enim Deus decreto antecedenti universaliter homines ad salutem ordinaverit, ut etiam lapsi per Adamum divi­nitus participes fierent gratiosae providentiae in salutem omnium incumbentis, ut ait Joan. I. 9. „Erat lux ver a, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc m Hu­ri um"; attamen quia homines diligunt tenebras magis quam lucem, idcirco Deus decreto conse-

Next

/
Oldalképek
Tartalom