Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1875
Index
- 102 tamen, qui eidem actioni diviuae ad extra ex Dei voluntate respondet, effectum, duplex distingvitur actus : unus creatiouis, altér conservationis; cui duplex ex parte Dei ad mundum respondet relatio : una Creatoris, ad productionem creaturae de nihilo, altéra Conservatoris, ad existentiam creaturae, ne in nihilum relabatur. Atque hoc inodo Deűs duplici juris titulo Dominus est absolutus totius et omnis creaturae : utpote a quo ornnia creata sunt, et sine cujus nutu et actu nihil existere potest, quod creatum est. b) C a u s a formális est infinita Dei virtus, quae positive et directe influit in rerum existentiam, earum essentias,vires et leges sive spirituales sive physicas servando. „Creatoris namque potentia," inquit S. Augustinus, „et omnipotentis „atque omnitenentis virtus causa subsistendi est omni creaturae; quae virtus ab eis, quae creata „sunt, regendis, si aliquando cessaret, simul et illorum cessaret species, omnisque natura concide„ret." Lib. 4. de Gen. ad litt. c. 12. — Ergo negativa Dei relatio, qua res non destruuntur, ad conservationis efficientiam non sufficit : sed necessaria omnino est positiva. Idque evidenter apparet ex efficacitate positivae divinae voluntatis. Nerao sane afíirmabit, aliquam creaturam existere posse praeter vei contra positivam Dei voluntatem : jam vero haec voluntas non est sterilis, sed quemadmodum in ipso Deo, ita extra Deum, quando relationem ad realem creaturarum existentiam habét, est actus efficax. Eadem igitur Deus positiva voluntate creaturam ornnem et volendo efficaciter servat, et servando efficaciter vult. Et sicut nihil productum est, nisi positive volente Deo : ita nihil permanet, nisi eodem positive volente Deo, ut docet Cat. Conc. Trid. p. 1. c. 2. q. 21. „Nec vero ita Deum creatorem atque effectorem omnium credere oportet, ut existime„inus, perfecto absolutoque opere, ea, quae ab ipso effecta sunt, deinceps sine infinita ejus virtute „constare potuisse." Non enim minus est, sed plus videri debet, rei alicujus perseverans existentia, quam de nihilo in momento productio : quia productior existendi ratio causam existendi productiorem importat, docente Apostolo ad Hebr. 1. ubi postquam v. 2. docuisset, universa per verbum Dei facta esse, subjungit v. 3. ejusdem verbi virtute jugiter portari omnia : „Portansque omnia verbo virtutis suae." Profecto si res creatae persisterent absque illo diviuae voluntatis positivo actu, quo esse coeperunt : nihil obstaret, quominus creatura perseveret etiam mutata in contrarium Dei voluntate. Nam mutatio haec in Deo maneret, in ipsam vero creaturam influxu nullo transiret, quum a n n i h i 1 a t i o nec concipi nec fieri possit aliter, quam per subtractionem virtutis, qua in statu existentiae conservatur; est enim eífectus negativus, cui respondet principii producentis et servantis subtractio, ut cessante causa cesset effectus. Quamobrem nisi divina causa conservans rebus creatis positive ac intimé conjuncta credatur, annihilationis conceptus et actus nullus dari poterit. Ita Catech. Conc. Trid. 1 c. „Nisi conditis rebus perpetua „ejus providentia adesset, atque eadem vi, qua ab initio constitutae sunt, illas conservaret, statim „ad nihilum reciderent." Porro eandem immediatam et positivam Dei actionem in conservatione creaturarum postulat earum omnimoda contingentia. Modus quippe existendi naturae essentialiter superioris nequit esse communis naturae essentialiter inferiori, juxta illud tritum : Modus existendi sequitur modum essendi. Atqui modus existendi a se est essentialiter proprius soli Deo, quoniam id, quod est. habét a semetipso, ac proinde existit non productive, sed essentialiter,