Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874

Index

— 36 — Deüm, contemptus paupertatis, invidia apud iniseros et querela contra Dei, omnia gubernantis, sapientissimam dispositionem. 10. Scriptura S. turpitudinem hujusce vitii non secus ac divinas contra ebrios poenas clarissima sistit. Balthasar inter ebrietatis convivia divinae ultionis sententiam obtinet. Epulo sepelitur in inferno. Et Paulus apostolus ebrietatern ad opera carnalia refert. Quapropter et Petrus Apostolus fratres seu christianos sobrios esse cupit. 11. Ad extripandum ebriositatis vitium sequentia remedia conducere possunt. 1. Educatio christiana. Si proles per christianam consuetudinera sobrietatis, itein per debitam instructionem circa memorati vitii turpitudinem contra idem peccatum praemuniantur, sperare licet, quod in taliter educatis juvenibus et viris, hujusce vitii non tanta obtineat prae­dominatio. 2. Moderatio in sumendo cibo et potu. Non usus debitus ciborum et potus vertitur in vitium, sed illud quod limites excedit. Ne vero casus einergant, in quibus ultra limites serpit concupiscentia, optime praevenitur per debitam moderantiam. Rectus usus, abusui optime repagulum ponit. 3. Non parum ad extirpandum dictum vitium conducere potest : contemptus ejus­dem et abominatio. Sane qui turpitudinem ebrietatis perpenderit, — et attenderit ad multi­plices infaustas sequelas quae ex hujuscemodi vitio enascuptür, illud tamquam Deo et hominibus exosum ipsémét aversari debebit. Unde 4. Sequelarum ex ebrietate promanantium attenta consideratio, non parum contra peccatum ebrietatis iuvat. Periculum salutis animae et corporis, periculum bonorum for­tunae, discordiae familiares, contentiones publicae, virtutis jactura, virium moralium debilitatio, verbo totidem infaustae sequelae hujusce vitii, animum christiani hominis ad abjiciendum jugum ebrietatis potenter excitant. Conducit 5. Parsimonia in rebus domesticis, in victu vestitu et supellectilibus. Qui rerum temporalium debitum facit usum, iisve velut mediis ad supernaturalem utitur finem, non facile se in servitutem earumdem abjiciet, neque audebit rebus a Deo ad rectum usum concessis contra voluntatem Dei, rerum omnium Largitoris, turpiter abuti. 6. Prodest contra ebriositatem spiritus laboriositatis. Laboris amans non est tantopere expositus, otiosos persequentis, diaboli tentationibus. Labor exercet vires, animae huma­nae fortitudinem quamdam et vigorem conciliat. 7. Ne vero christiana vita debito austerior reddatur, unde tanto majori ferocia stimuli sensuales prorumpant : proderit, ipsis ad vitium ebrietatis propensis, suadere, quatenus domi suae distractionibus opportunis tempus et debitum modum inveniant. Non raro cohiberentur publica ebriosorum scandala, si in circulis domesticis in certis festivitatibus moderata sumptio, cor laetificantis, vini non controverteretur. E contrario 8. Evitatio conventiculorum sumopere suaderi debet, praesertim talium, in quibus, circa moderationem observandam, adjuncta exiguam securitatem praestant. Nam qui amat periculum, peribit in illo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom