Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874
Index
„ex hoc fonté in totum orbem pax fidei et catholicae societatis nullis nubibus interfuscata mittatur." II. E Theologia morali. Exhibeatur I. turpitudo ebrietatis, item II. adferantur média, quibus hoc peccatum extirpari potest. Per peccatum ebrietatis intelligitur intemperantia in sumptione potus spirituosi, ex qua temulentia quaedam consequitur. hitemperantia haec per christianam moralem merito inter peccata capitalia refertur. Siquidem : 1. Intemperantia hujuscemodi, dignitatem naturae humanae maximopere laed i t. Homo ad imaginem Dei conditus, ad supernaturalem finem destinatus fit mancipium vilis voluptatis, quae ex putrescente creatura sumitur. Insuper 2. Peccatum hoc, rationis naturalis usum turbat et impedit. Homo ad finem suum temporalem et aeternum consequendum a Creatore rerum rationis donum accepit. Facultate hac utimur ad operandum congrue destinationi nostrae, pro hac et pro aeterna vita, tamquam luce in tenebris, velut medio ad finem. Turbatur verő imo intercipitur quin et evertitur rectae rationis per ebrietatem usus. Hinc 3. Communis apud omnes gentes morális existimatio turpitudinem hujusce vitii abominatur. Spartani, quatenus juvenes suos contra hocce vitium praemunirent, ejusdem turpitudinem in inebriatis mancipiis intuibilem atque execrandam coram iisdem exhibebant. 4. Alioquin ex hujuscemodi vitio pro aliis scandalum nascitur. Necessum sane est, ut omnes, qui ebrium hominem cernunt quadam indignatione repleantur. In infirmis vero occasio quaedam imitandi hujuscemodi vitium ex talismodi scandalo subsequitur. Imo 5. Pro ipsomet, qui vitio ebrietatis est deditus non modo valetudinis attritio sed et vitae abreviatio porro rerum suarum di 1 ap idatio subsequitar. Porro 6. Increscunt domesticorum jurgia, turbatur concordia familiae, enascuntur conjugum dissidia. Insuper 7. Nascuntur publicae rixae, concertationes, mutuo infiicta vulnera et non raro homicidia. Idque propter abusum in vili liquore admissum. 8. Subsequuntur dierum sacrorum profanationes, Missae Sacrificii neglectus, Sacramentorum frequentandorum intermissio, sensus terrestris imo animalis, cor pravis affectibus plénum, mens ad veritates coelestes percipiendas inepta, vita sceleribus plena. 9. Donum Dei quod in substantia terrestri in caducis opibus a bonorum omnium Largitore obtentum est, ad superfluam imo nocivam prodigitur voluptatem, unde ingratitudo in 3*