Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1874

Index

— 34 — adhue vivere et pullulare venenata blandaria, illud te pio charitatis affectu praemonendam puto, ut sancti Innocentii, qui apostolicae cathedrae suecessor est, teneas fidem, nee peregrinam, quantum­vis tibi prudens callidaque videaris, doctrinam recipias." — S. Leo Magnus ep. ad Theodoret 122. ita contradicentium audaciam reprimit : „Unde fratres charissimi, rejecta audacia penitus dispu­tandi contra fidem divinitus inspiratam, vana errantium infidelitas conquiescat, nec liceat defeudi, quod non licet eredi : cum secundum evangelieas auctoritates, secundum propheticas voces, aposto­licamque doctrinam plenissiine et lucidissime per litteras, quas ad beatae memoriae Flavianum Episcopum misimus, fuerit declaratum, quae sit de sacramento incarnationis Domini nostri Jesu Christi pia et sincera confessio." — Quare Ecclesia catholica uuiversa non tantum. dogmata fidei ac morum, ut nuperrime promulgatae immaculatae Conceptionis intemeratae Deigenitricis Mariae definitionem, ab iisdem R. Pontificibus fide divina recepit, sed etiam editas ab illis formulas atque symbola fidei constanter professa est : uti formulám ab Hormisda P. orientis Episcopis praeseriptam; symbolum fidei a Leone IX. Petro episcopo propositum; formulám fidei a Paschali II. omnibus occidentis ecclesiis praeseriptam; fidei professionem a Clemente IY. Michaeli Paleol. missam; pro­fessionem fidei a Pio IY. editam; aliam professionem fidei a Gregorio X., ab Urbano YIIL, a Be­nedicto XIY. orientalibus praeseriptam. Nec mirum; cum plenitudo potestatis, et inerrantiae fidei Sedis apostolicae omnibus retro saeculis plenissime nota, et decretis oecumenicorum quoque Conci­liorum declarata fuerit. Jam enim in Conc. Lugd. II. Graeci simul cum latinis professi sunt : „Sanctam romanam ecclesiam, ut ait Conc. Yat., summum et plénum primatum et principatum super universam Ecclesiam catholicam obtinere, quem se ab ipso Domino in beato Petro Apostolorum principe sive vertice, cujus Romanus Pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter et humiliter recognoscit; et sicut prae ceteris tenetur fidei veritatem defendere, sic et, si quae de fide subortae fuerint quaestiones, suo debent judicio defmiri." Et in Conc. Florentino de­finitum : „Pontificem Romanum verum Christi vicarium totiusque Ecclesiae caput et omnium christianorum Patrem acDoctorem existere." — Nunquam vero Ecclesiae persvasum fűit, Rom. Ponti­fices, dum magisterio publico ac solemni judicio dogmatico omnes Christi fideles docerent, aliquando erroris Magistros exstitisse, ipsamque almae apostolicae Sedis diviuitus acceptam praerogativam labe haeretica maculatam fuisse. Contrariam sententiam velut haereticam constanter proseriptam legimus a Sixto IV., Alexandro YIII., Innocentio XI., Pio VI, etIX.; veritatem autem fidei revelatae palam praedicatam invenimus non tantum in Synodo VI., sed etiam a gravissimis Doctoribus Eccle­siae. „Testőr nunc coram Deo, seribit S. Theodorus Stud. ep. 63., et hominibus, seipsos avulserunt a corpore Christi, et supremo verticali throno, in quo Christus claves posuit fidei : adversus quam non praevaluere hactenus, nec praevalebunt usque ad consummationem portae inferi, ora scilicet haereticorum : sicut pollicitus est, qui non mentitur. Gaudeat igitur beatissimus et apostolicus et nomine suo dignus Paschalis, quoniam Petri opus adimplevit." Quod repetit Nicolaus I. in resp. ad consulta Bulg. „Nam et Sancta romana Ecclesia semper sine macula fűit et sine ruga : nimi­rum, quia ille hanc instituit, cujus fidei confessio divinitus exstitit approbata." — Itaque perma- > nente Petri praerogativa apud successores ejusdem, Episcopis romanis adest jugiter divinum praesidium, continua assistentia et adjutorium Dei, ut dieente Zosimo P. ep. ad Eppos Afr. :

Next

/
Oldalképek
Tartalom