Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873
Index
- 40 — sistentiae. Neque dicatur competere Statui jus praecavendi damna eidem ab Ecclesia provenire queuutia. Eccur hoc suppositum 1 hae catenae ? quaudo quidem Ecclesia filios suos ad sempiternaui felicitatem perducere vocata, nec possit, nec velit esse damnosa civitati. Doctrina et praecepta illius non aliorsum diriguntur, quam ad mamitenendam in regnantibus justitiam — in subditis obedientiam, in legibus rectitudinem, in tractatibus fidelitatem, offensarum condonationem : res quae in populis ordinem conservant, et societatem ad omnem — quae possibilis est, — terrestrem efflorescentiam ducunt. An non etiam leges civiles Ecclesiam turbare possent, ac proin potestati ecclesiasticae jus placeti concedendum foret? Haeccine est libertás sub Constitutionali regimine tantopere depraedicata? Quod omnibus sectis religiosis permittitur, negari potest religioni Jesu Christi, utpote antiquissimae, reguo coaevae, quam longe maxima pars civium profitetur ? An non plenaria nunc ubique manifestatur aversio adversus antiqua systemata ? an non annuntiatur aevum progressus advenisse ? Dum proin codices, qui a paucis annis in vigore fuerant, abolentur; dum novae leges, noYae procedurae, novae nomenclationes in omni ramo reipublicae inducuntur, profecto unice pro detrimento'animarum, pro Ecclesiae injuria exquiruntur rancidae illae et condemnatae doctrinae YanEspenii, Josephi II. Justini Febronii et sequacium, — contra quas Ecclesia Catholica per os Summi Pontificis, per Episcopos, et Scholas continuo reclamavit, velut omni justitiae oppositas, et absurdas. Dum in omnibus de nova civilisatione, de accelerato progressu plauditur, unice in respectu Ecclesiae Catholicae fiat regressus ? Ad d) Denique Placetum regium tam Ecclesiae, quam Civitati s a 1tem mediate uoxium est. Ecclesiae, quia saepe, — ut história perhibet, — saluberrimas ejus constitutiones ad conservandam et promovendam religionem et virtutem latas enervat, quod praecipue evenit, dum Placeti impertiendi potestatem exercent viri odio erga Papam, et Episcopos pleui; Catholici primis fidei elementis : haud imbuti; Protestantes erga religionem indifferentes; aut pláne athei. Quid interim in tanta morum diversitate, agant Roinani Pontifices ? Qualem iueant viam, ut apostolico muneri satisfaciant ? Et credemus Christum Ecclesiae suae régimén pláne incertum, non tam Pontifieum, quam laicorum hominum voluntati dimisisse? Male enim vero de Christo, Ejusque in Ecclesiam studio sentiat oportet, qui secum ita statuat. At Christo rei quoque publicae tranquillitas cordi esse debuit. Quis negat ? Verum quid illa periclitetur, nisi in apostolicas constitutiones, impérium Principes exerceaut ? An non satis illi consultum, si Imperantibus liceat, quemadmodum certe licet, si quid discriminis, jure metuendum, Episcopos in consilium vocare, auditisque illorum sententiis Romanum Pontificem de iis quae timentur incommodis certiorem facere, atque ab illo exspectare praesidium? Si tantum haberent curae, zelantes isti pro decretis politicis, ne in bonum publicum impingant, quantum pro decretis ecclesiasticis, longe melius consultum foret rationi status politici. Si modo aliqui politici de quibus pene certi suinus, quod in nulla alia re tantum curae et diligentiae impendant, quantum in excogitandis rationibus, externe speciosis, intenie occulto veneno plenis; quatenus hoc modo potestas ecclesiastica infringatur, e contra politica amplietur, hanc vei illám legem ecclesiasticam, decretum, et prohibitionem pontificiam in rationem Status politici imperigere asserant, satis est, ut ipsorum judicium velut oraculum Delphicum adoretur! — Ecclesia per XIX. saecula sola ac vera exstitit generis humani benefactrix! ut patet