Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873

Index

— 41 — tum e gradu civilisationis populorum, quem ipsa protegente assecutae sunt Christianae Societates; tum e statu ignorantiae ruditatis et barbariei illorum populorum, qui coelesti Ecclesiae doctrina necdum perfusi, benefici ejusdem influxus effectum noudum persentiscunt. Eccur itaque inspectioni subjicitur Ecclesia quasi damnum quodpiam minaretur ? Enimvero non ab hac parte veniunt mala illa, sub quibus hodie promiscue gemunt regna! — Summum malum est libertás illa, quae conce­ditur errorum magistris, qui ex ultramontanis et ultramarinis regionibus venientes impios et immo­rales spargunt libros ad corrumpendam fidem et bonos móres; summum malum sunt cathedrae illae falsarum doctrinarum, quae pluribus in locis erectae sunt ad discindendam religiosam unita­tem per XIX. saecula conservatain; summum malum sunt obscoena illa spectacula, publicae prostitutiones, sarcatiorum personarum proscissio, immoralitatis licentia, effrene ac liberti­num prelum sanctissimam quamque rein blasphemans. Dum Romanus Pontifex et Episcopi postularunt, ut tantis malis froenum tandem poneretur, responsum est : Obstare libertatem. Et en! libertás haec infausto omine errori ac vitio concessa, magistrae veritatis et bono­rum morum, Ecclesiae negatur! Yere independentiae et libertatis Ecclesiae destructio, est ad tyrannidem praeparatio! — Sed et noxium est c i v i t a t i; populus enim cernens Ecclesiam, veluti catenis constringi, ac ejus legum vim, a gratia civitatis pendere auctoritatem illi­us contemnere, facile addiscet; spreta vero auctoritate Ecclesiae paulo post sequetur etiam potesta­tis civilis vilipensio, et hujus íilia revolutio, cum suis consectariis. En! quomodo ipsius civitatis basim subruat Placetum! Independentia Ecclesiae non solum Sacerdotum est vindicatio, sed etiam libertatis tam religiosae, quarn domesticae, civilis ac politicae populi, nec non Principum auctori­tatis et securitatis praecipua cautio. Saltem stante independentia Ecclesiae possunt homines ad ve­ritatem erudiri, vivere, ac in spiritualibus regi; saltem independens a Principibus Ecclesia potest admonere Principes : ut meminerint se esse mortales, et potestate sua non abutantur; saltem inde­pendens a populo Ecclesia potest energice exponere populo : potestatem civilem esse a Deo, adeo­que reges, qui liunc in sua sphaera repraesentant esse inviolabiles, gladio justitiae instructos, eis­que propterea exacte obediendum esse, etiam in conscientia, et impiis quoque. Quanta commoda in bonum commune ubique provenirent, si id genus doctrinae et praecepta, tum a Principibus, tum a populis adoptarentur! Libertás populi — teste experientia facile in licentiam degenerat, nisi Ecclesia independens necessarium contrapoudium, nempe timorem Dei, et sens.um religiosum illi opponat. — At Placeti regii usus aiunt, modo quoque in quibusdam regionibus obtinet. Ast — ut cum Cardinali Batthyány A-Eppo Strigoniensi loquar : „ubicunque obtinet, non sine gravi Ecclesiae vulnere obtinet, quae vulnera provida mater Eco^esia, exemplo Magistri sui patienter quidem tolerat, ne horuin impatiens ma­jora cogatur seu a filiis experiri, seu filiorum cernere. Sed numquid, qui patienter fert, non laeditur? 8) Speramus equidem fore, ut Placetum regium reli­gioni injuriosum, civilique societati tantopere damnosum revocetur; ne Catholicorum conscientiae adstriugantur ad acceptandam et exequendam legem, quae in radice injusta, et auctoritati Ecclesiae, divinaeque ejús summopere injuriosa, nec progressu temporis, penes omnem violentam adplicatio­8) Religio 1870. II. félév 231. 1. 9*

Next

/
Oldalképek
Tartalom