Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873
Index
— 37 — bet ullo sub nespectu intra se tolerare qualemcunque humanam potestatem, quae illám in sua divina missione turbet, regulet, limitet, impediat. Dum Papa pro filiorum suorum quaepiam ordiuat, ac disponit, dici non potest, quod aut provideat qua extraneus aut a Statu dependens : quia societas religiosa, cujus ille Caput est, e divina institutione est pro omnibus locis ac temporibus, ut vox ipsa „Catholica" indicat. Gravissimus p'roinde error est limitáré pontificia jura in iis, quae spiritualia respiciunt, cum ecclesia propter homines instituta sit societas visibilis, cujus potestas non solum actus internos, sed et externos in iis quae respiciunt finem et média coelestis suae in terra missionis concernit. — 3) A longo jam tempore innumeri civili auctoritati a ddicti, sed manifesti Ecclesiae inimici, probe gnari, quod felix in tranquillitate ordinis concordia íirmitatem tribuat utrique potestati, adnisi sunt excitare diffidentiam, et se min a re discordiam eo fi ne, ut unam alteramque d e b i 1 i ta ren t, e t utramque ruinarent. Scbismaticae diffidentiae et aversionis virus, — eo quod spirituális potestas temporali insidietur! disseminarunt erga Ecclesiam Catbolicam, quod tamen baec, cujus principia sunt nota et immutabilia haud meretur; — erga Pontifices qui, quamquam aevo medio, — cujus reditum non metuaut politici, nec Pontifices illum desiderant — tamquam custodes juris gentium, politica quoque Europae negotia moderati fuerint, hodie nonnisi spiritualibus occupantur; — erga Episcopos, cui tamen nec ex principiis politicis locus esse deberet, de Episcopis namque, utpote quos civitas nominat, vei saltem ut legitimos Superiores Ecclesiasticos agnoscit, praesumi debet, quod tamquam legum patriarum gnari, virtutum obedientiae et fidelitatis erga Principem Doctores, nil seu per se, seu per alios sint admissuri, quod juribus majestaticis, et justis legibus regni adversaretur. Nihilominus speciosis sophismatibus, adulatoriis verbis, astute circumventis regnantibus persvaserunt; non dari in statu aliam veram et supremam auctoritatem, praeter politicam ac humanam, et populos anima et corpore constantes esse politicae unius potestatis proprietatem, tolerandum proin haud esse, ut altér quoque sub praetextu regendarum conscientiarum dominetur ; Ecclesiam Dei esse naturalem potestatis civilis adversariam, eoque ipso sub stricta custodia et perpetua inspectione habendam, neque extraneae huic potestati concedendum ut mandata dimittat, dispositiones faciat, decernat aut definiat quidpiam, nisi sub censura et vigilantia Grubernii, non esse admittendum ut juxta sensum suum, de propriis bonis disponat, non tribuendam facultatem beneficia conferendi sine Placeto (jubernii : hoc esse postulatum Status, ad sui ipsius conservationem, hoc deposcere bonum publicum et jus Coronae! Doli sunt isti et simulati timores, vix refutatione digni. Quasi vero ad illos refellendos haud sufficeret tot saeculorum próbatio et experientia; quae manifestum facit omnes illas conclusiones, et metum ac timorem non esse nisi errorum partus, et postremorum temporum haereses. Quasivere existeret essentialis contradictio ac oppositio in opere providentissimi Dei, e cujus manu aequaliter derivantur, et pro communi hominum bono sapienter constituta sunt potestas temporalis in ordine naturae, et spirituális in ordine gratiae. Quasi vero extranea et populo adversa dici posset benefica illa auctoritas, quam misericors Deus Ecclesiae suae credidit eo fine, ut hominem in cultu Dei instituat, et ad coelum rnanuducat. Quasi vero eclesiasticam auctoritatem in respectu religiosorum officiorum, et obligationum audire idem foret, ac attributiones politicas arrogare et coronae praerogativas laedere. Quasi vero 8*