Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1873
Index
- 38 — ignorari posset, quod moralitas justitia et veritas, quas Ecclesia praedicat et docet securissimum sint fulcrum ipsius ordinis et boni civilis, firmissimumque Statuum ac thronorum fundamentum! A. fictis his timoribus ac terriculamentis sumsere originem guberniales praetensiones sane exitiales r quae natura sua tendunt ad tollendani aut saltem minuendam omnem virtutem ac vitalem vim mystici corporis Christi, et quae eapropter per afflictos ftdeles cum consternatione, per impios contra ac incredulos cum arroganti adplausu exceptae fuere. Ad b) Jus placeti regii salva ecclesiae independeutia et libertate per Principes exerceri nequit. Enimvero si sanctissimareligio nostranon est infirmaementis somnium , et fraadulenta illusio ad exercenduin cum vulgari superstitione quaestum; si Ecclesia, cui adgregati sumus est vera divina, qualem nos catholici profitemur et credimusjsi fundator illiusJesus Christus constitut in illa Caput et régimén, commisitque apostolis, ut fidem per omnem terram disseminent, et Petro, eorum Principi gregem pascendum, ac fratres confirminios; si h )ram Apostolorum successores sunt Episcopi, et haeres Petri Romanus Pontifex, eotutn nulla potestas terrestris, quantumcunque sublimis, potest sibi arrogare jus, ordinationes Dei irritas reddendi, seque inter Episcopos et Summám Pontificem, inter Ecclesiae Caput et membra ingerendi, verbo, dispositiones, decreta eorum suae censurae subjiciendi, eorumve opportunitatem, aut convenientiam examinandi, ut pro arbitrio admittat, vei — si magis piaceret — prohibeat eorum executionem. Nonne Ecclesia et civilis Societas sunt duae institutiones pariformiter legitimae, et in suo genere perfectae, utut respectu íinis, ad queni tendunt et viarum, quas percurrendas habent, distinctae, sed in conceptu divino admodum harmonicae, ac in immediatis suis functionibus ambae liberae et independentes ? Cum igitur e gravibus causis tolerari haud posset, ut Sacerdotiuin missionis suae oblitum officia et jura civilia usurpet; quo pacto poterit admitti, ut régimén laicum manum suam exteudatad res sacras, et frameam in altum levet ad vestibulum sanctuarii ? Dominus Deus neutiquam commisit Ecclesiam suam supremamque illius administrationem potestatibus terrenis utpote semper incompetentibus, baud raro zelotypis, et malevolis, quandoque autem supra inodum iuiinicis : sed contulit illis suprematiam et auctoritatem in rebus civilibus, Ecclesiae vero potestatem ligandi, solvendique animas, et ofíicium non solum subditos, verum et regnantes ad coelum manuducendi, Longe itaque absit, ut indebitae censurae subjiciantur ordinationes ecclesiasticae pro spirituali populorum gubernio editae, imo potius Regnantes in Statu recipiant eas cum filiali submissione ac reverentia, exindeque emolumentum earum promoveant. Jam saec. V. scribebat Grelasius Papa ad Anastasium Imperatorem 5). „Duo sunt praecipua fundamenta, quibus regitur mundus: sacra Pontificis auctoritas, et regalis potestas; inter quas tanto gravior est missio Sacerdotum, in quantum ipsi rationem coram Deo reddendam babent de regibus ipsis. Scito igitur quod tametsi tu per dignitatem humán o generi praesideas, in rebus tamen divinis obligatio tua est, sacris pastoribus caput devote inclinandi, et ab iis média salutis aeternae petendi. Scito quod in rebus his tu de be a s ab eorum judicios) Can. 10. Duo sunt. Dist. 96,