Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

magna cautela opus est, nam plerumquo latét anguis in herba. Juxta gravissiiuos auctores sequen­tia principia statui possunt: 1) Non est simonia pretium temporale dare ad redimendam injustain vexationem, quam quis patitur in jure spirituali .jam plene quaesito, et quod habét in re, a quo­cunque tandem proveniat. 2) Etiam in jure spirituali nondum plene quaesito, si molestam vexatio­nem inferat talis, qui ad obtinendum beneficium de jure prodesse possit infamando, vei alia injusta obstacula ponendo, ne rite electus confirmetur, aut ne legitime praesentatus instituatur. 3) Non excusat tamen ab incursu simoniae dare temporale ad redimendam injustam vexationem, si ipsa veniat ab eo, qui de jure prodesse potest ad spiritualia e. g. beneficium seu officium ecclesiasticum obtinendum „quia tunc vere datur temporale pro spirituali e. g. Si elector unus tibi suffragium in­juste deneget, et tu pecuniam ei tradas, ne deneget votum, tunc vere temporale tradis pro spiritu­ali, nempe pecuniam pro beneficio per voti ejusdem coricessionem aquirendo. 4) Certo committit simoniam, qui alicui sive de jure ad beneficium consequendum prodesse valenti, sive non, temporale dat, ne vexationem justam incipiat, vei ut ab incoepta desistat in beneficio sive aquirendo, sive aquisito *), e. g. Si alicui datur temporale, ne alterius defectum, vei impedimentum canonicum in ordine ad privandum alterum beneficio revelet, vei ne pro alio obsecret, ne habens jus utcumque probabile litem moveat, vei motam prosequatur ne doctior ad concursum cum aliis conveniat, ut competitor a praetensione justa desistat. Quia via ad beneficium per temporale directe paretur, et mediante illo aquireretur spirituálé. Et licet redimens non det pretium inmediate pro re spiritu­ali, tamen mediate vult aquirere jus sprituale mediante temporali, quod est emere illud. Et quam­vis jam haberet jus aliquod ad illud, tamen cum vexatio est justa, eoipso jus non est omnino fir­mnrn, et sic pretio emeretur jus firmum, quod antea non habebatur, quod estsaltem ex parte emere jus spirituálé. Judex competens in delicto simoniae est solus eeclesiasti cus pri va ti ve, eti­amsi delinquens sit laicus. Adeoque hoc crimen non mixti est fori, sed ecclesiastici tantum, utpote versans circa res et objecta spiritualia 2). Ad accusandum de gravissimo hoc crimine non modo ad­mittuntur omnes etiam criminosi et complices delicti — modo non sint capitales inimici et non catholici 3), verum etiam in virtute S. obedientiae jubentur revelare quantocyius S. Pontifici, vei cui is duxerit hoc coininittendum, quos simoniae sufficiuut etiam probationes ex conjecturis et signis evidentibus haustae, tum quia crimen est valde atrox et perniciosum ecclesiae, tum quia sólet oc­culte comitti, adeoque difficilis est probationis. At vero si agatur criminaliter i. e. ad simoni­acum a S. ordine et officio deponendum tunc omnes juris solemnitates suntobservandae. Neque tes­tes debent esse omni ecceptione majores, possunt esse etiam de jure inhabiles, modo non sint capi­tales inimici rei, vei conspiratores in euiu, aut perjuri. Quod ad dispensationem in hac re attinet. Simoniam inter et poenas in eam statu­tas distinquere necesse est: 1) Simonia jure divino prohibita dispensationem haud admittit, nec unquam licita esse potest; nil tamen obstat, quominus ecclesie in casu siugulari declarare possit legem divinain generalem non obligare, seu in certo casu simoniam non adesse. 2) In poenis et ') Ibidem n. 308-315.— Antouie cit. !. Quaest; XVII. Res. p. I. — 2) Reiff. §. XIV. n. 348—352, 3) Cap. 4. 5. 7. 8. 31. 32. h. t. • •' . ;

Next

/
Oldalképek
Tartalom