Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872
Index
- 57 censuris, utpote a jure dumtaxat ecclesiastico statutis, itcra in simonia juris ecclesiastici, dispensationis gratiam urgente necessitate largiendam esse Urbánus II. Papa constituit 1). — His praenotatis asseriinus, quod absolvere a censuris, et dispensare in poenis simoniae per se solus possit Pontifex, quamvis rarissime soleat, maximé in beneficiis, ut difíicultate dispensationis obtinendae absterreantur fideles ab hoc gravi crimine. Dispensat tamen maximé ob causam scandali, quod oriretur ex dimissione beneficii simoniace obtenti, item ob paupertatem beneficiati etquidem per Datariam quando delictum est notríum, per Poenitentiariam si est occultum, sed semper debent exprimi fructus ex beneflcio simoniace obtento percepti, item beneflcium dimittendum, quare tenor dispensationis diligenter inspiciendus est. Dixi : per se, nam si delictum est occultum et ad fórum contentiosum non deductum, a censuris absolvit Episcopus et religiosi mendicantes vi privilegii, excepta tamen simonia in collatione et susceptione ordinum commisa, etiamsi sit occulta, juxta constitutionem Sixti V. „Sactum et Salutare" cum expressa d'erogatione omnium privilegiorum, ac etiam Concilii Trid. vi cujus alias Episcopi possunt „in omnibus irregularitatibus et suspensionibus adelicto occulto provenientibus, expta ea que oriturex homicidio voluntario, et exceptis aliis deductis ad fórum contentiosum dispensare, et in quibuscunque casibus occultis, etiam sedi apostolicae reservatis, delinquentes quoscunqe sibi subditos in dioecesi sua per seipsos, aut vicarium adidspecialiterdeputatuminforoconscientiaegratis absolvere 2). Pariter Episcopus dispensare certo potest cum eo, qui per alienam simoniam se inscio commissam impetravit beneflcium simplex, et probabilius etiamsi curatum sit, ad idem beneflcium postquam libere resignavit, — uti debet — rursus obtinendum, quia tunc dicta simonia purgabitur per intermediam personam 8). Poenam vero inhabilitatis ad beneflcium quodcunque Episcopus dispensando tollere non potest, quando simonia commissa est ab ipso beneficiario, vei ab alio ipso sciente et consentiente, etiamsi simonia sit occulta; tunc enim talis simoniacus redditur perpetuo inhabilis non solum ad beneflcium simoniace obtentum iterum obtinendum, sed etiam ad quaecuuque alia beneficia, per jura et Constitutiones Rnor Pontificum, super quibus Episcopus dispensare nequit 4). Et id procedit nedűm in foro externo, sed etiam in foro interno, ut expresse declaravit S. Congregatio Cardinalium his verbis : „Episcopus etsi a simonia occulta absolvere possit, non potest tamen simonicum rehabilitare ad beneficia imposterum obtinenda, neque ad ea retinenda, quae per simoniam occultam retinet" *). Coloczae, die 5-a febr. 1872. B Nr. 454. lasius Modrosics Capellanus Somberekensis librum precatorium sub titulo „Jsusovka" typis Liber Biasü vulgavit. Cum teste censura, cui liber hic praevie subjectus fuerat, nil in eodem coutineatur, quod commendatur sive S. Scriptrurae sive traditioni repugnaret, idemque idiomate tali concinnatus sit, ut a meis labii slavici fiidelibus absque difíicultate intelligi queat, — auctoris voto conformiter hocce eius opus ') Syn. Ena. 1099. apud Crat. C. 2. C. I. q. 5. — 2) Conc. Trid. sess. XXIV. Cap. C. de ref. — 3) Cap. penult. de elect. (L. I. t. Yl). — <) Coast. Pii V. — 5) Ksiff. §. XIV. p. 120. n. 340. Circ. Lit. Nr. VI. 1872. 6