Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

— 46 — magisterio prolium catholicarum admovebitur. Sufficit meminisse : docentes rarissime esse homines adeo cultos, christianos adeo solidos, ut licet vix ulla responsabilitate erga Curatum teneantur, et subordinationis fere ullo nectantur vinculo; tamen omni cum zelo eo cooperentur, ut spiritus reli­gionis in prolibus nutriatur, cunctave ita procedant, ne religiosus spiritus in educatione ullum detri­mentum patiatur. 4. Suppetunt et aliae innuraerae difficultates. E duplici hoc Scholarum coordinatione opor­tet necessario arctam correlationem, pacem ac harmoniam inter Ecclesiam ac Civitatem, atque utri­usque ministros turbari, aut adminus aggravari. Multiplicantur non necessario individua administra­tionis scholasticae. Procuduntur dispersis sumptibus novi iugiterque recentiores libri. Discussiones emergunt inter viros, quos eadem assiduitate in sola promovenda re scholastica oporteret esse occu­patos ac coniunctos. Laxantur subordinationis vincula. Varia quaeruntur ac inveniuntur ad non obe­diendum effugia. Regnicolares increscunt sumtus. Recens generatio formatur in tepore religioso­Praeparantur magnis sumtibus, ac non sine iniuria rei catholicae inflicta, stipendiis largis e com­muni tributo exclusive his communalis praeparandiae athletis ac surculis suggestis, succrescunt fu­turi docentes, qui ferent asperrimos et maximé nocivos indifferentiae religiosae fructus. Malum hoc altius iam radices fixit, quam ut solo pio desiderio evertatur : legislatio publica statum rei scholasticae mutare vocatur in melius. Interim II. Agendum, ut quantum in Curatoribus animarum situm, scholae confessionales conserventur, ac laetius floreant. Hoc fine 1. Plurimum efíicit Sacerdotalis prudentia ac zelus. Parvulorum curam prae­cipua dilectione commendabat Christus Dominus suis discipulis. Ecclesia parvuloruin corda semper ut agri sui fertilissimam respexit partém. Sacerdotalis zelus haud habét nobilius obiectum quam foecunda, in Spiritus Sancti gratia, parvulorum pectora. Haec dilectio, isthic Sacerdotis in proles zelus fovebit curam ac sollicitudinem pastoris, qua nil intentatum reliuquat, quatenus scholas ut catholicas servet, tueatur ac foreat. Porro 2. Finem in istum multum cooperari possunt docentes, seu Scholarum magistri. Ho­rum corda scrutari non ad nos pertinet: quilibet supponendus est bonus donec probetur adversarius. Equidem licet semper non possit impediri, quin docens e proprio indifferentismo non aliqua molia­tur : utplurimum tamen bona agendi ratio, benevola affectio Sacerdotis optimum in illum influxum habét. Nec unica vice evenit, quod ii, qui secus liberali genio facile abrepti castra indifferentismi fuissent ingressi, e mansveta Sacerdotis agendi ratione meliora edocti, priorem suum errorem recog­noscentes determinate catholicis adhaeserint principiis. Porro 3. Populus ipse clarificari debet de omnibus illis gravissimis consectariis, quae e Scho­larum communalium ratione sequuntur. Qui populus christianus si aptis mediis, accomodis oppor­tunitatibus circa scholarum catholicarum momentum, atque prolium animae bonum debite informe­tur : difficilius cedet allectaraentis adversariorum, ac facilius revindicabit Scholis suis characterem catholicum, ubi illum suamet incuria perdidit. Dein 4. Sedes Scholares secundum convenientem normám institutae, pro bono Scholarum informentur circa sua officia. Congregentur omni ad minimum mense, prout statuta altiora poscunt

Next

/
Oldalképek
Tartalom