Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

— 47 — — Dirigantur, qualiter suo munere in iuvisendis scholis defungantur. Teneantur semper occupatae ac in zelo circa suorum implementum officiorum. Utendum est etiam personali sagacitate, fortitu­dine, agendi dexteritate eorum e sede Scholari commembrorum, quae tuendis ac procurandis scholae catholicae eniolumentis sunt magis idonea. Cointelligenter cum sede scholastica plurima salubria •consilia in effectum deduci possunt. Agendum, ut 5. Aliqua practica resultata e scholis catholicis quo copiosius prodeant. Non modo obiecta, legetenus proponenda tractentur, sed et proles ita dividantur in varias, secunduin suas prae­vias cognitiones, classes, quatenus nullus semet in institutioue nauseet, necque inaniter tempus in­stitutionis perdat, sed proficiat tantum, quantum per adiuncta loci ac suam aetatem atque faculta­tes proficere potest. Examina serventur in parentum praesentia. Profectum testantibus recognitio addat stimulos. Et ipsi communitatis primores in bonum rei scholasticae amplius procurandum in­ducautur. — Haud inepte pro allato fine deserviuut etiam. 6. Consociationes popularis institutionis. Similes consociationes in catholico sensu coadunatas fovere, introducere, propagare sanctae nostrae vocationis sensu provocamur. Interea, licet omnes nervi eo sint intendendi, ut Scholae catholicae floreant, firmentur, et characterem suum, nefors amissum, restaurent : non possunt tamen ipsae scholae communales, in praesenti rerum conditione, prorsus negligi, ac omni sacerdotali ope destitui. Munus quod vei recen­tissimae leges recognoscunt, catecheticas institutiones impertiendi eo sagacius ac zelosius adiinplen­dum, quo magis simili institutione recte tales proles indigent. Inamoenitates, inconvenientie, quan­tum fieri potest vitandae aut ferendae, et certo ita dirigendae ut reverentia praestetur ab omnibus religioni cuius nos ministros esse voluit Deus. Orandum sane, et eo quo decet agendum modo : ut cunctae scholae in communitatibus catholicis suae religionis typum retineant, sicque res schola­stica cum solida benedictione divina laetius floreat. II. E Studio Biblico Novi Foederis. Consilium S. Joannis in conscribendo suo evangelio fuisse : a) demonstrare Jesu dignitatem tam­quam Messiae simul et filii Dei; b) nec non supplementum dare priorum trium evangeliorum, ostendatur ex ipsius evangelii pertractatione. a) Evangélium S. Joannis exaratum esse e consilio dogmatico — polemico, i. e. Joannem contra haereticos illius temporis demonstrare voluisse : Jesum esse Christum, Messiam, simulque Dei filium, tani e testimoniis antiquorum. quam notis internis, et demum ex aperta ipsius Evangé­listáé declaratione patet. Sic enim seribit Evangélista 20, 31. : „Haec autem seripta sunt, ut cre­datis, quia Jesus est Christus, filius Dei, et ut credentes vitám habeatis in nomine Ejus." Consilium istud ex tota libri pertractatione apparet. Non enim occupatur adeo enarrandis Christi rebus gestis, quam potius sollicitus est de referendis Christi sermombus, qui ad sublimem illius dignitatem pro­bandam idonei sunt. Sic statim ab initio evangelii sui praemittit tale exordium (1, 1 —18.) quod non tani ad praeparandam históriám inservit, quam potuis ad certum conceptum de historica per-

Next

/
Oldalképek
Tartalom