Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

— 45 — omnem explodant contrariam hypothesim : sequitur, quod ostendendum assumsimus, nernpe humánum genus universum ab Adamo omnium protoparente fuisse propagatum. Semestri II. I. E Theologia Pastorali. Quid intelligimus sub Scholis communalibus? Cur easdem Ecclesia probare non possit? Quid agendum, ut quantum in Curatoribus animarum situm, Scholae confessionales conserventur, ac laetius floreant? Sub communalibus scholis intelligunt recentiores patriae leges eiusmodi instituta elemen­táris institutionis, in quibus praecipuam partém sibi cognitiones civiles viudicant, religionis consi­deratio secundarias vices obit, inspectio Ecclesiae quasi insuperhabetur, et localis Curatus officio directionis caret. I. Huiusmodi instituta, Ecclesia probare nequit. Nam 1. Perturbatur ordo ac relatio iuter statum et Ecclesiam a Deo positus. Duae hae summae potestates ideo sunt positae a Domino, ut mutuo foedere perfectae, rectius genus humánum ad suum perducant finem. Juxta se, penes invicem in intimo nexu debent duae hae soci­etates singulum bonum generis humani procurare, ita : ut neutra alteram impediat, imo singula alteram diligenter adiuvet atque quaelibet in sua sphaera addat ad procurandum bonum publicum vei, quod altéra, spectata natura sua, addere nequit, et ab alterius influxu addendum merito postulat. Habét status sua circa scholas elementares officia, ac iura, quae Ecclesia semper reverita est atque reverebitur : modo recognoscatur Ecclesiae catholicae missio divina, cuius virtute — ubivis de in­stitutione est sermo — Ecclesia secundarias vices obire nequit, praeteriri autem prorsus non potest, Concordia Status cum Ecclesia, etiam respectu elementarium Scholarum, est — illa normális rela­tio, in qua res institutionis ac educationis laete florere petest. 2. In Scholis communalibus religiosa institutio labefactatur. Sacerdos si ad nonnullas horas suam institutionem religiosam restringere debet, alias vero superinspectionis munere spoliatur : eam efficacitatem exerere haud valet, ut omnia in spiritu religionis decurrant. Praete­rimus nonnullas anomalias, quae hic et ibi, ob arctatum hominum visum, evenere, dum sacrae ima­gines ac crucifixi efflgies removebantur, preces communes intennittebantur, et similia. Quivis facile videt : in tenera aetate implantandam esse maxima cura religionem, atque religionis sensu caritu­ram fore progeniem, quae nec in aetate puerili circa religionis usum bene informata est. 3. Res cum magnó periculo vádit, dum docentes tales eliguntur, qui de religione ipsi­met parum curant. Si enim vei casum in eum si docentes quidem vere religiosi sint parum boni possit sperari propter systematis rationem : quid non in tali casu metuendum erit, dum ipsi docen­tes indifferentis circa religionem sunt animi, ac nil prorsus adlaborant naevos systematis tollere, et ferventer fini educationis cooperari. Mittamus casum possibilem, dum docens a religione vera alienus

Next

/
Oldalképek
Tartalom