Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872
Index
— 28 — piti, viti verae, et olivae bonae fideles tamquam raerabra palmites et rami inhaerere debent, ut affirmat Apostolus Eph. 5. 30. Quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus, et de ossibus ejus. Et ad Rom. 11.24. Tu ex naturali excisus es oleastro, et coutra naturam insertus es in bonara olívam. Ipse Dominus Joa. 15. Ego sura vitis, vos estis palmites. Atque ideo inhaerere debent et immanere, ut ab illo directionem salutarem, motum et influxum gratiosum semper percipiant. Yeritatem autem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus. Eph. 4. 15. Et Conc. Trid. sess. 6. c. 16. „Ille ipse Christus Jesus tamquam caput in membra et tamquam vitis in palmites, in ipsos justifleatos jugiter virtutem influit, quae virtus bona eorum opera semper antecedit et comitatur et subsequitur, et sine qua nullo pacto Deo grata et meritoria esse possent." Sed non uniuntur haeretici et schismatici cum Chisto, quia fidem non habent, neque spem et charitatem divinam, sine quibus nulla cum Christo unitio űeri potest, ut ait Conc. Trid. sess. 6. c. 7. „In ipsa justificatione impii cum remissione peccatorum haec omnia simul accipit homo per Jesum Christum, cui inseritur, fidem spem et charitatem. Nam fides nisi ad eam spes accedat et charitas, neque unit perfecte cum Christo, neque corporis ejus vivum membrum efficit." Fides theologica, quam ex auditu concipit homo, praecedere debet, qua assensum praebeat omnibus veritatibus divinitus revelatis. Clara enim sunt verba Christi Jo. 7. 37. Qui credit in me, fl urain a de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dixit de s pirit u, quem accepturi erant eredentes in eum. Et illa Apostoli Hebr. 11. 6. Credere enim oportet accedentera ad Deura, quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Non credit haereticus, quia in ipsara fidem peccat, et naufragium fidei fecit, negando fidei veritatem ad credendum propositam. Non credit schismaticus, etsi in nullo alio doctrinae puncto deficiat, deficit tamen a capite et corpore Ecclesiae forraali discessione negato, negans simul ipso facto formaié motívum totius fidei, quod est infallibilis Ecclesiae auctoritas. Quemadmodum Jannes et Mambres restiterunt Moysi, itaet hi resistunt veritati, h órain es corrupti mente, reprobi circa fidem. II. Tini. 3.8. Non enim appellari potest fides, qu^e in uno saltem fidei requisito essentialiter deficit. Bonum fidei ex integra causa. „Nec fides appellanda est, quae falsa est." Aug. 1. de Cont. n. 26. Deficiente fide nec spes adesse potest. Hanc spem salutis et gratiae Christus haereticis et schismaticis neque promittit neque infundit, irao prorsus adimit Marc. 16. Qui non crediderit, condemnabitur. Neque pro inde, quamdiu contumaces quamdiu luppi et pseudoprophetae, ad Christi oves et agnos pertinere possunt, qui justificati per gratiam ipsius, pacem habeant et fiduciam ad Deum. Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum. Joan. I. Ep. 3. 21. Aut quae pars fideli cum infideli? II. Cor. 6. 15. Aut forsan diligere poterunt, ut oportet, quibus nulla est fides et spes ? Sed qui non tenet fidem Christi, nec charitatem tenet, quam si haberet, a fide non recederet, Ecclesiam non relinqueret, pacem non turbaret, fideles non scandalizaret, auctoritati non obstreperet, obedientiam non contemneret. Qui non amat Ecclesiam, non amat Ecclesiae Sponsum, et qui non diligit oves, non diligit Pastorem. „Alieni omnes a via veritatis, et haeretici, habere charitatem non possunt, qui charitatem nobiscum non coramunicant." Aug. Psal.