Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

— 29 — 103. n. 9. Sunt itaque membra mortua, rami fracti, palmites abscissi; nulluin proinde a capite motum, nullum ab arbore succum, nullám a vite vitám percipiunt. Si quis non amat Domi­nuiii nostrum Jesum Christum, sit anathema. I. Cor. 16. 22. Schismatici et haeretici a Spiritu Saneto vivificari nequeunt. Sicut corpus sine anima mortuum est, ita Ecclesia ita membra ejus mortua essent, nisi a Spiritu Saneto vivificarentur et capiti Christo sociarentur. Etenim in uno Spiritu omnes in unum corpus bapti­sati sumus, et omnes in uno Spiritu potati sumus. I. Cor. 12. 13. Sic efficimur Christi, et membra viva de vivo corpore ejus :Si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis a ütem Spiritu m Christi non habét, hic non est ejus. Rom. 8. 9. Effi­cimur filii Dei adoptivi : Quicunque Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Rom, 8. 14. Efficimur templum Dei Sanctum : Templum Dei estis et Spiritus Dei habi­tat in vobis. I. Cor. 3. 16. „Ad Spiritum Sanctum pertinet societas, qua efficimur unum cor­pus unici Filii Dei. Unde seriptum est : Si qua igitur exhortatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas Spiritus." S. Aug. Serm. 71. C. 17. n. 28. Sed hanc Spiritus Sancti societatem et communicationem nequeunt habere nisi humiliter credentes, spe gaudentes, et charitate ferventes, quia Spiritus S. est spiritus veritatis, pacis et dilectionis. „Ex ipsa dilectione justitiae, integra fide, catholica fide, Spiritum Dei nobis inesse cognoscimus." Aug. Serm. 156. c. 12. n. 13. Idcirco neque haeretici, neque schismatici a Spiritu Saneto vivificari et animari possunt. Sunt enim eriminatores Spiritus Sancti, negantes eum esse in corpore Christi, quod est Ecclesia, et operari semper in Capite et in Episcopis, et in membris. Nam ideo recedunt ab Ecclesia, et coliigunt sectas novas; ideo iinpugnant doctrinam ejus et disciplinam, dogmata, instituta, quia non credunt in Spiritum Sanctum, qui est in Ecclesia, et operatur opera ejus. Alium itaque spiritum quaerunt, qui est extra Ecclesiam, extra corpus Christi, spiritum Spiritui Ecclesiae contrarium, qui est mendax et homicida ab initio. Diabolus auctor et fautor omnium haeresum et schismatum, inimicus vaferrimus, qui dormientibus servis in agro Domini zizania errorum spargit, eriminum semina mittit; ille blaspheniator veteranus et demolitor operum Spiritus Sancti. Spiri­tus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent qui­dam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctriuis daemoniorum; in liypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam con­scientiam. I. Tim. 4. 1. Quare dum ex parte adversarii Christi stant et pugnant, Spiritum Christi impugnant, cum illo conflictum habent, ejus gratiis et veritatibus resistunt. Vos semper Spiritui Saneto resistitis. Act. 7. 51. Quod est peecatum in Spiritum Sanctum, habens incorrigibilem et inflexibilem voluntatis contumaciam. Qui autem dixerit verbum contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo neque in fu­turo. Math. 12 32. „Quicunque haeretici Spiritum Sanctum confitentur, sed eum negant esse in Christi corpore, quod est unica ejus Ecclesia, non utique nisi una catholica : procul dubio similes sunt pharisaeis, qui tunc etiamsi esse Spiritum Sanctum fatebantur, negabant tamen eum esse in Christo, cujus opera in daemonibus ejiciendis doemoniorum principi attribuebant." S. Aug. Serm. 71. c. 3. n. 5. — Haeretici et Schismatici sunt contumeliosi in Spiritum Sanctum. Status

Next

/
Oldalképek
Tartalom