Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

- 27 ­rigeros segreget. Praediea verbum, insta opportuneimportune; argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. II. Tim. 4. 2. At vero haeresis et schisma di­sciplinae divinae humanaeque impatiens rebellat contra auctoritatem divinitus constitutam, caput elevat audacter, et clamat temere : „Non obediam." Erunt homines non ohedientes. II. Tim. 3. Solvit non unuin sed plurima mandata, atque illud imprimis grave novaque divinae auctori­tatis severitate inculcatum unitatis servandae et dilectionis exhibendae mandatum pedibus calcat, odii vero et scissionis placitum animis hominum altis radicibus implantat. Erunt sine affe­ctione, sine pace, sine benignitate. Calumnias multas spargit contra Episcopatum, con­tra Sedem apostolicam, adversus Ecclesiae disciplinam, instituta, ordines, sacras consuetudines et laudabiles praxes. Erunt criminatores. Tyrannidis Ecclesiam arguit, dum homines pejores persecutoribus Ecclesiae facit. Hi autem, quaecunque quidem ignorant, blasphe­mant. Jud. 10. Solvit obedientiam et introducit carnis effroenam licentiam; libertatem promittit, et in servitutem peccati allicit; abrogat Ecclesiae auctoritatem et legem, ut suam stabiliat; projicit juguin Domini suave et leve, ut jugumdurumac ferreum imponat cervicibus hominum. Liberta­tem promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis. II. Petri. 2. 19. „Hi sunt, qui se ultro apud temerarios convenas sine divina dispositione praeficiunt, qui se praepositos sine ulla ordinationis lege constituunt, qui nemine episcopatum dante, episcopi sibi nomen assumunt; quos designat in psalmis Spiritus sanctus sedentes in pestilentiae cathedra, pestes et lues fidei, ser­pentis ore fallentes, et corrumpendae veritatis artifices, venena lethalia linguis pestiferis evomentes: quorum sermo ut cancer serpit, quorum tractatus pectoribus et cordibus singulorum mortale virus infundit." Cypri. de unit. Eccl. c. 10. Hinc fide catholica concludimus : eos, qui haeretica vei schismatica pravitate culpabiliter laborant, a vivificante Ecclesiae elemento animari et salvari nullatenus posse. Ecclesia habét vitám sanctam a Deo immediate sibi infusam; animatur elemento divino, et vivificatur atque ornatur donis prorsus supernaturalibus, gratuito per merita Christi sibi divinitus concessis. Idcirco sancta nomina­tur et est, ac nullo non tempore sanctos geuerat. Et quamvis omnes, qui baptismo abluti Deoque perenni voto initiati sunt, jus habeant in Christo ad omnia salutis promissa, ipsamque vitám aeter­nam consequendam :Per quam maxima et pretiosa nobis promissa donavit, ut per haec efficiamini divinae naturae consortes. II. Petr. 1. 4; imo et nondum haptisati, sincera tamen voluntate ac simplici fide cordeque contrito haptismum petentes, aut sal­tem implicite desiderantes, participes gratiae divinae fieri possint : nihilominus ab indignis ac te­mere praesumentibus aufertur regnum Dei et justitia ejus. Quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae. Act. 13.46. His indignis et ingratis haereti­cos et schismaticos malevolos accenseri, Ecclesia semper credidit docuitque. Enimvero ut quis ani­mari possit divino, quod Ecclesiae promissum est, elemento, tria veluti absolute necessaria requi­sita in eo actu vei saltem habitu et dispositione adesse debent a) : Ut Christo tamquam capiti Ec­clesiae unitus sit; b) : a Spiritu sancto vivificatus; c) : in communionem Ecclesiae receptus. Atqu i nihil horum schismaticis et haereticis formalibus convenit. Non uniuntur Christo. Christus est causa salutis meritoria unica; illi tamquam ca­2*

Next

/
Oldalképek
Tartalom