Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872
Index
— 26 — sione punitur; et causa peccati, cum mali aliquid coeci cordis errore committitur." S. Aug. 1. 5. cont. Julián, c. 3. n. 10. Est coecitas perniciosa, quae regi et corrigi non sustinet : Nunc vero dicitis, quia videmus; peccatum vestrum manet. Ju. 9. 41. alios regere, docere, corrigere audet: Coeci sunt et duces coecorum, coecus autemsi coeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. Math. 15. 14. — b) Altér Ecclesiae finis divinitus ei praefixus est, fidei et religionis externa professio, cultus divini et Sacramentorum publica frequentatio. Ecclesia constat «x membris visibilibus, quorum interna fides et pieatas, Deo quidem nota, non sufficit ad salutem, DÍSÍ accesserit orisconfessio et operis exhibitio. Corde creditur ad justitiam, ore autein confessio fit ad salutem. Rom. 10. 10. Neque Ecclesia, quae est societas recte et salubriter credentium, aliter de fidesuorum secura essepotest, nisi externa professione. Idcirco in grémium non suscipit illos, qui palam non profitentur, quod üde divina tenendum est, et in confessione fidei mori, si oportuerit, parati non sunt. Nani scriptum est : Qui negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo. Math. 10. 33. Praeterea in ecclesia sacramenta visibilia sunt, et cultus visibilis a Christo institutus; quorum nemo particeps, nisi externa religionis frequentatione, fieri potest. Igitur divinum competit Ecclesiae jus, imo grave munus incumhit, fidei religionisque rationem publicam a fidelibus exigendi, ut omnes fide concordi, charitate sincera, religione ferventi honorificent Deum, seque sanctificent et mutuo aedificent, monente Apostolo Rom. 15. 5. 6. Deus det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum, ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini Nostri Jesu Christi. Huic vero fini diserte repugnat haeresis et schisma, sive occulte foveatur, sive palam proferatur; est enim actus fidei religionis professioni essentialiter contrarius, eamque destruens, quia negat illám in corde coram Deo, negat ore et opere in facie Ecclesiae, negat cum scandalo aliorum publico, cum detrimento magnó. Haeresis non armat confessores ad űdei praelium, sed animat perfidos ad negandum; non generat Martyres sed apostatas. Schisma novos facit conventus, altare nóvum erigit; dividit animum, dividit cultum. „Si in unitate sumus, ait S. Augustinus, quid faciunt in hac civitate duo altaria?" Tr. 3. in S. Joan. c. 2. n. 7. Et per hoc efficit hostes, quos concordes esse oportet, rebelles adversus legitimum altaris sacrificium. „Hostis altaris, adversus sacrificiiim Christi rebellis, pro fide perfidus, pro religione sacrilegus, inobsequens servus, filius iinpius, fráter inimicus, conteintis episcopis et Dei sacerdotibus derelictis, constituere audet aliud altare, precem alteram illicitis vocibus facere, dominicae hostiae veritatem per falsa sacrificia profanare, nec scire, quoniam qui contra ordinationem Dei nititur, ob temeritatis audaciam divina animadversione punitur." Cypr. de un. Eccl. c. 17. — c) : Est etiam hic finis Ecclesiae, ut urgeat legibus opportunis observantiam niandatorum Dei. Non inortua sed viva, operibus bonis ac salutaribus conspicua, fides salvat. Nisi charitas fidem vivificet, virtutibus ac meritis ornet, sola neminem in Ecclesia salvat. Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. Rom. 2. 13. Proinde vana foret Ecclesiae auctoritas, si fidem infallibiliter praedicandi, non item efficaciter inculcandi potestate gauderet. Idcirco ei praeceptum est : Docentes eos servare omnia, quaecunque mandavi vobis. Math. 28. 20. Hanc observantiam duin urget praeceptis, suo fungitur munere, sua utitur divina auctoritate, ut oves Christi in via niandatorum dirigat, errantes corrigat, peccantes increpet, immo-