Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872
Index
— 25 — et membra a capite, palmites a vite, ramos ab oliva dividit. Novas autem fabricat sectas a Christi consortio alienas. Introducunt sectas perditionis, et euni, qui creavit eos> Dominum negantes. II. Petr. 2. 1. Antiquis tenebris mentem obnubilat, quia non credit neque diligit. Lux in mundum yenit, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Joa. 3. 19. Pristinae servituti principis tenebrarum mancipat. Secundum principempotestatisaerishujus spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae. Eph. 2. 2. „Quaruni tenebrarum rectores sunt diabolus et angeli ejus? Omninium infldelium, omnium iniquorum, de quibus dictum : Lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Non vis regi a diabolo? migra ad lucem." Aug. Psal. 34. n. 4. Haeretici itaque et schismatici cives sunt foedifragi, impii desertores , milites perfidi castra diaboli, cui abrenunciaverant, repetentes. „Utinam yos non ejus milites essetis, sicut omnes haeretici, quorum ille dogmata, in quos potuerit, per vestras lingvas velut tela mortifera jaculatur." Aug. 1. 6. adv. Julián, c. 20, Sunt filii diaboli mendaces et truculeuti, qui patris sui feruntur spiritu, et odio ardent adversus Ecclesiam, fidem, et disciplinam ejus sanctam. Yos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facére. Joan. 8. 44. „Quicunque fuerit imitatus diabolum, quasi de illo natus, fit filius diaboli imitando. Quomodo Judaei filii Abrahae non imitantes fidem Abrahae facti sunt filii diaboli." S. Aug. tract. 4. Ep. Joa. n. 10. Et iterum : „Omnis infidelitas nostra unde nisi a patre diabolo? Non ille creando páter, sed nos illum imitando." Psal. 44. n. 12. Neque minus fini Ecclesiae haereses et schismata adversari, facile intelligitur. Finis Ecclesiae est a) : unitatis et integritatis fidei conservatio, et praedicatio verbi divini incorrupta. Doctrina revelata est margarita pretiosa, quae non porcis ad conculcandum et discerpendum projicienda, sed magna cura et diligentia contra humános errores et falsas vocum novitates pura atque integra servanda, unico Ecclesiae magisterio divinitus credita est, ut una esset Ecclesia et una cathedra veritatis, Spiritus sancti afflatu edocta. Unum corpus, unus Spiritus, una fides. Eph. 4. 4. „Ut una Christi Ecclesia et cathedra una monstretur." Cypr. Quam omnes audire debeant, ut omnes occurrant in unitatem fidei et virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Eph. 4. 16. Haeresis Ecclesiam docentem spernit, rationem auctoritati praeponit, cathedram pestilentiae erigit, sanam doctrinam non sustinet, circa quaestiones langvet, pugnas verborum fovet; magistros coacervat ad sua desideria, prurientes auribus, semper discentes et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes; discipulos reprobos circa fidem, hypocrytas in pietate, publicanos in moribus et ethnicos facit. Si autem Ecclesiam non auderit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Math. 18. 17. Schisma tumoré superbiae, zelo livoris inflatum, novam facit ecclesiam Ecclesiae Christi adversam, quo nullum aptius ad destruendam fidei unitatem et puritatem médium esse potest. Lux, quae in tenebris lucet, unica est, eaque in Ecclesia sola, non in schismate neque in haeresi, fulgore veritatis lucescens et illuminans. Et qui ambulat in tenebris, nescit, quo vadat. Joa. 12.35. Haeresis et schisma coecitas est, excoecans mentem et cor; gravis poena divinae ultionis in vindictam superbiae humanae mentis, quae se extollit adversus omnem fidem et auctoritatem divinam. „Coecitas cordis et peccatum est, quo in Deum non creditur; et poena peccati, qua cor superbum digna animadverCirc. Lit. Nr. VI. 1872. 2