Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

- 24 ­ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscunt omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habue­ritis ad invicem. Et c. 17. Ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et -ego in ipsis. — Quern in finem Spiritum suum eis promisit et misit, Spiritum veritatis et di­lectionis, qui cum sit charitatis amor substantialis, Genitorem et Genitum aeterno atque indissolu­bili vinculo connectens, esset et perenne vinculum, quo omnes, qui Christi sunt, in unius ejusdem­que fidei confessione et charitatis dilectione invicem jungerentur, fierentque unum cor et anima una in uno corpore. Multitudinis a ütem credentium erat cor unum et anima una. Act. 4.32. „Facta est plebs una non parva, in qua omnes accepto Spiritu sancto, quo amor spirituá­lis accensus est, charitate ipsa et fervore spiritus in unum redacti, coeperunt in ipsa societatis­unitate vendere omnia." S. Aug. in S. Joa. tr. 40. c. 8. n. 5. Quis igitur ambigat, contra Chri­stum et contra Spiritum Sanctum agere, prorsusque infernali animari spiritu eum, qui facit haere­sim aut schisma, eoque gravius delinquere, quo plurium est auctor turbarum et scissiouum membrorum ab unitate corporis Christi? Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit. Math. 12. 30. „Qui pacem Christi et concordiam rumpit, adversus Christum facit. Qui alibi praeter Ecclesiam colligit, Christi Ecclesiam spargit Dicit Dominus : E g o e t Páter unum s u m u s. Et iterurn de Patre et Filio et Spiritu Saucto scriptum est: E t h i t r e s unum sunt. Et quisquam credit hanc unitatem de divina firmitate venientem, sacraiuentis coelestibus cohaerentem scindi in Ecclesia posse, et voluntatum collidentium divortio separari ? Hanc unitatem qui non tenet, Dei legem non tenet, non tenet Patris et Filii et fidem, vitám non tenet et salutem." S. Cypr. de unit. c. b. — Jussit Christus, ut homiues uno baptismate unius fidei inviolabili sacramento obstringantur, perpetuo fidelitatis foedere Deo religantur, a quo recedere nunquam fas est; nam et ideo infunditur eis habitus fidei, ut recte ac firmiter semper credant et credenda faciant. Qui crediderit, etbaptisatusfuerit, salvus erit. Marc. 16. Ut Spiritus Sancti pignore subarrhati, veraciter initientur in verum et unicum cultum SS. Trinitatis, a quo resilire nunquam licet. Baptisantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Utde regno ac potestate tenebrarum eruti trans­ferantur in regnum lucis et dilectionis, conscribantur inter cives societatis Sanctorum, quae est custos fidelis omnium maudatorum Dei. Docentes eos servare omnia, quaecunque mandavivobis. Ut de familia diaboli segregati, in consortium filiorum Dei sublimentur, ac veluti viva membra sibi incorporentur, tamquam rami boni olivae bonae, palmites fructiferi viti verae inserantur. Omnes filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Jesu; quicunque enim in Christo baptisati estis, Christum induistis. Gal. 3. 27. Ut adeo baptismus Christi, qui unus est, sive a fideli sive infideli, sive haeretico sive schismatico administretur, numquam haeresi vei schismati sed semper Ecclesiae catholicae, q uae est corpus Christi, membra incorporet, filiosque procreet nutriendos uno pane coelesti, qui dat vitám mundo. Quoniam unus panis et unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. I. Cor. 10. 17. At vero haeresis et schisma membra a corpore Christi divellit: illa, quia pervertit veritatem et unitatem fidei; istud, quia rumpit vinculum charitatis et unitatis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom