Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

— 18 — fidelium turmis sub uno eodemque invisibili ac visibili Capite existit unuin corpus et unus spiritus, unum cor et una anima, ut ait Apostolus Eph. 4. 3. 4. Supportantes invicem in chari­tate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. „Deus unus est, et Christus unus, et una Ecclesia ejus, et fides una, et plebs una in solidam corporis unitatem concordiae glutine copulata." S. Cyprianus de unit. Eccl. c. 23. In illa vero Apostoli I. Cor. 13. 8. verba : Charitas nunquam excidit; S. Páter ita commentatur : „Nunquam excidit charitas. Haec enim semper in regno erit, haec in aeternum fraternitatis sibi cohaerentís unitate durabit" c. 14. Ostendens, essentiale vinculum unitatis totius Ecclesiae esse charitatem. Proinde schisma est formaié crimen contra charitatem, quae est vinculum concordiae et communi­onis membrorum Ecclesiae secuminvicem et cum capite et reliquis pastoribus. „Quam vero unita­tein servat, quam dilectionem custodit aut cogitat, qui discordiae furore vesanus Ecclesam scindit." S. Cypr. de. unit. c. 13. Rumpitur hoc vinculum in foro interno solo cordis aífectu ac voluntatis determina­tione per internam reluctantiam pertinacem adversus Ecclesiae universalem disciplinam et superi­oris ecclesiastici specialem ordinationem; per contemtum fidelium velut .membrorum Ecclesiae, et ordinum Episcoporum atque imprimis Romani Pontificis Capitis Ecclesiae formaliter accepti. Nemo enim contra suam voluntatem cogi potest, ut diligat et diligendo obediat; nemo contra suam electionem ac detenninationem in Ecclesia retinetur. Ecclesia est societas libera, charitatis lege et gratia coadunata; qui Ecclesiam diligere, in ea charitatis libertate subesse non vult, prout vult et quando vult, seipsum tamquam membrum mortuum resecat, ut non pertineat ad quod pertinere non vult. Qui autem salubriter pertinere vult, diligere debet et dilectionis vinculo corpori Christi, quod est Ecclesia, essentialiter conjungi : quemadmodum caput nostrum Chistus dilexit Ecclesiam suam et semetipsum tradidit pro ea. „In domo Dei, ait S. Cyprianus, in Ecclesia Christi unanimes habitant, concordes et simplices perseverant. Quid facit in pectore christiano luporum feritas ? Gratulandum est, cum tales de Ecclesia separantur, ne columbas ne oves Christi saeva sua et vene­nata contagione praedentur. Cohaerere et conjungi non potest amaritudo cum dulcedine." de unit. c. 8. et 9. — In extern o vero foro, seu in facie Ecclesiae, schisma perficitur ab eo, qui sua sponte ac pertinaci voluntate se ab Ecclesiae corpore formaliter discriminat. Duplici vero ratione id fieri potest: Subtrahendo semet a fidelium et pastorum communione, uti a publico cultu divino, a verbi divini et Sacramentorum frequentatione, ea formali intentiono facta, ut per se esset sin­gularis et segregatus a consortio eorum religioso. Nam manere in Ecclesia non potest, qui religio­nis officio ad communem religionis finem membrorum non unitur societati, ac praepositorum se subducit obedientiae contra monitum Apostoli, Hebr. 13. 17. Obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Quam iu rem S. Cyprianus : „Anesse sibi cum Christovidetur, qui adversus sacerdotes Christi facit, qui se a Cleri et plebis societate secernit ? Arma ille contra Ecclesiam portat, contra Dei dispositionem pugnat." de unit. c. 17. Altéra ratione perficitur schisma per renitentiam pertinacem adversus jurisdictionem et ordinationem Romani Pontificis tamquam supremi totius ovi­lis Christi pastoris. Quia Rom. Pontifex se habét ad Ecclesiam ut ejus caput, sine quo Ecclesia ex

Next

/
Oldalképek
Tartalom