Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872

Index

— 132 — ' IV. Districtus aliqui postulant, ut plura Instructionis vice-arclii-diacoua­lis puncta praesentibus temporum adjunctis conformiter immutentur. Instructio Vice-Archi-Diaconis data, ceu e stabilibus formandae et fovendae vitae sacer­dotalis principiis derivata et recto gubernandae Dioecesis modo adcommodata, nulláin in genere mutationem deposcit, et ideo posthac quoque ad amussim observanda est, Quod autem ad quaepiam illius puncta, signanter vero ea, quae de inventanda et pertra­ctanda defunctorum Sacerdotum posthüma substantia agunt, adtinet; circa baec jam per circulares litteras in sequelam articuli legis 54-i anno 1868 in Comitiis regni lati sub 2-a Septembris 1869 Nro 1199 editas dicenda dicta fuerunt. Curae igitur erit Ordinariatui, ut memorata instructionis puncta Circularibus his, mutatis­que rerum adjunctis conformiter rectificentur, tum vero sic refectus integer eius textus in pagell is dioecesanis pro exacta observantia republicetur. Y. Districtus duo petunt, ut ii, qui synodale examen semel jani subive­rmit, ad illud repetendam liaud stringautur. Iis, quae in consultatione dioecesana anno elapso asservata quoad synodale examen decla­rata fuerunt ac VTTT-o protocolli ejus puncto continentur, porro quoque inhaerere, conservanda et augenda in Clero eruditio theologica — si quando certe aevö nostrő summopere necessaria — exigit; petito igitur tali deferri nullatenus potest. YI. Districtus duo optant, ut Sacerdotes quinquagenario uiajores ab obli­gatione resolvendi tliemata tlieologica dispensentur. Ut Sacerdotes sublimi suae vocationi ad amussim respondere possint : in scientiis imprimis sacris bene versati sint oportet. Semper itaque discere et disciplinas theologicas sedulo colere ob­ligantur, ut per continuum studium requisitos sacrarum cognitionum thesauros sibi parent. Ad quem finem plurimum conducit thematum apud nos annue proponi solitorum resolutio, per librorum enim höc scopO curatius volutorum lectionem graviores materiae, dictő fine delectae, quas secus Sacerdotes A.-Dioecesani denuo vix tractassent, novi studii argumentum evadunt, quod spectatis multiplicibus in cura pastorali, in re scholari et oeconomica occupationibus, a studio theologico Sacerdotem saepe avocantibus, nonnisi proficuum esse posse quivis facile largietur. Non est igitur, cur a consuetudine in Archi-Dioecesi adusque vigente recedatur. Quodsi tamen invaletudinis ratio in quodam Sacerdote, necdum sexagenario, dispensationem ejus a resolu­tione casuum deposceret, liberum cuique est hőc íine cum rationum expositione ad Ordinariatum recurrere.

Next

/
Oldalképek
Tartalom