Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872
Index
— 133 — VII. Plures Districtus optant, ut parochiarum longiori tempore vacantium administratio senioribus et synodali examiiie probatis Sacerdotibus concredatur. Postulatum justum est, et nisi spirituales fidelium indigentiae Archi-Dioecesisque adjuncta singularibus íq casibus aliud suaserint, eidem, prout adusque etiam usu venit, satisfiet. VIII. Districtus quidam (lesideraut, ne Saeerdos alterius Dioecesis apud nos beneficio parochiali adinoveatur; in casuni autem illum, si talis in Arehi-Dioecesim reciperetur, quoad servitii aetatem illis aequiparetur, qui anno susceptionis eiusdem in presbyteros ordinati sunt. Desideria haec omnino aeqna sunt. Quivis enim Saeerdos ad titulum certae cujuspiam dioecesis ordinatus merito exspectat, ut in eadeiu serviendo et occasionem merendi et remunerationem laborum suoruin inveniat. Yocari ad Dioecesim indigentiis ejus sic exigentibus ordinati quoque Sacerdotes a Praesule possunt ; sed ut heic non meríti per patronos opimis beneficiis — domesticos dignos praetereundo — admoveantur : Praesul pronus haud érit admittere. Ordinariatus hoc adusque pro agendorum regula habuit, habebit et deinceps. IX. Üuum Clerus Curatus ob defectus quosdam in concinnandis sic dictis familiarum tabellis observatos a civili gubernio circularibus litteris identidem monitus fuerit, Districtus unus guberniuni proyocari optat: ut alias errantes nominet, ne insontibus quoque universali tali monito nota indebiti muneris implementi inuratur. Errare humánum est. Postulare ut aliquis ideo, quia in hoc aliove agendo una alterave vice errorem quempiam commisit, publicae prostitutioni exponatur, fraternae charitatis ratio prohibet. Qui familiarum tabellas exacte semper concinnaruut, tales utique íuonitum non tangit; qui errorem commisit, eundem reparet, est necesse. Agendi modum a districtu querulose expositum non tantum civilis, sed etiam ecclesiastica jurisdictio sequitur, ubi observatis frequentioribus non tamen gravibus circa agenda hinc inde defectibus aut erroribus nonnisi universale monitum edere sólet. X. Ne orphaiiorum in Communitatibus Curatores diei nativitatis et obitus orplianorum indicationes exliiberi indebite, tumultuoseque sollicitent, optatur, ut politicae jurisdictiones officia parochialia eatenus praevie provocent. Certura est, quod Comitatenses Sedes orphanales authenticam de nativitate et obitu orpha-