Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1872
Index
— 9 — Nr. Ili. 3W In acri hac rerum coelestium et mundanaruin, gratiae divinae et corruptae naturae pugna, quá sicut integrum genus ita singuli nostrum continuo exercentur, cuiusque exitus terrestris vitae meritum , futurae sortem decidet, prope semper nobis est Dominus adjutor, ut quorum cordibus creatrice manu sua legem aeternam inscripsit, auribus animis salvificam religionem per íilium suum continuá eius in S. Ecclesia incarnatione praedicat, iis aeternas veritates, divina sua praecepta iterato semper inculcet, gratias largiatur, occasionemque testandae fidei, exercendae virtutis, salutiferaeque erga se et proximum charitatis praebeat. Facit autem id adorandus in mira sua dilectione et dignatione Dominus sicuti semper, ita singulari pláne ratione statis anni sacri temporibus, praecipua redemptionis nostrae mysteria recolentibus, peculiari tum pietati tum sacrae abnegationis exercitio dicatis. Tale vero principaliter est teiupus, quod in approximantibus quadragesimalibus diebus iterum ingruit nobis misericordiarum Domini, salutisque mediorum per sanctam Ecclesiam nobis oblatorum summopere indigis. Quő ut ad mentein Sanctae Matris Ecclesiae uti, tum nos Sacerdotes Domini ampliorem perfectionem sectari, forma gregis per omnia fieri ipsá vocationis ratione obligati urgemur, tum creditos nobis a Domino fideles docere, hortari, monere, pastoralis, in quo consistim us gradus munere impellimur; idque eo magis, quod non modo validissimum sacrá hac observantia fidei servandae, vírtutum perficiendarum iuvamen et munimen nanciscamur, sed omnem quodammodo vitám christianam facto expressam angelis hominibusque bonae voluntatis spectandam praebeamus, a) Aut enimvero quid profitendae fidei nostrae in coelestem vitae terrenae scopum, in animae immortalitatem, in transitorium rerum mundanaruin valorem, in necessariam salutis curain r oblectamentorum carnaliuin pericula aptius esse potest, quam ipsa illa sacrae quadragesimae disciplina, cui obedientes testamur, nos non in esca et potu, non in deliciis hujus mundi, non in terrenarum rerum usu scopum vitae nostrae invenire , testamur pronos nos esse r haec omnia spernere, ut probemus, nos quaerere, quae sursum sunt et non quae super terram, potiorem nobis esse legem Domini in sanctae Ecclesiae praeceptis se manifestantem lege illa, quam membris nostris peccatő insitam mundus suspicit et sectatur, sic nos uti velle rebus mundanis, quasi non utamur, nec in vita amoena sed in vita voluntati divinag asorn modata nos invenire terrenae nostrae existentiae destinationem. Et hoc recte est, quö aevuui nastrum ad regenerationem generis nostri quam maximé indiget, duna spretil animie ai supremi hona adipiscenda et fruenda directione — futilia gaudia, temporalia commoda, materiales thesauri, carnalia oblectamenta non modo singularium conaminum sphaeratn explere, exhaurireque pergunt, sed et in publicis vitae socialis manifestationibus, sive litteraturam, sive industriam, sive artes, Nr. 328. Encyclicae quadrageBimales.