Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— u — proponenda, de scholasticae juventutis educatione, de scholasticae juventutis educatione, de proraovendo eultu divino publieo eongrua statuere, libros pro fidelium religioso-morali nutrimento eonfeetos investigare, si qui eirca re­ligionis usum invaluissent abusus, de iis tollendis eongrua média praescribere, de vitiis actu grassantibus qualiter exstirpandis efficacia consilia inire, eorum observantiam, quae canones ratione vitae et morum honestatis pro clero prae­seribunt, promovere et ea omnia curare, quae ad cleri dioecesani, et fidelium bonum spirituálé pertinent, prouti S. Carolus Borromaeus ad Synodum 11. lo­quitur: „Hic consultantur ea, quae ad spirituálé régimén pertinent, cum his, qui „ administrationis participes sunt; hic uniformitas deliberatur in executione „ legum praeteritarum; hic abusus, qui vigent in populo disquiruntur, et oppor­„ tunaeisadhibenda remedia statuuntur, ac quam quisque in hac re diligentiam „ adhibeat cognoscitur. Hic demum praeterita tempóra cum futuris conferen­„ tes, et utriusque decreta ac constitutiones jam editas applicantes, culpas qui­„ dem praeteritas deflemus, emendare vero in posterum deliberamus." In synodis dioecesanis non est aliqnid statuendum, quod canonicis obviet institutis. Non deciduntur controversiae theologicae per sanctam sedem deíiüi­endae x) nec juridicae respicientes relationes inter potestatem ecclesiasticam et civilem. 2) Nil stabilitur, quod spectaret ad universalis Ecclesiae disciplinam, vei quod auctoritati et juribus sedis apostolicae, juri communi, 3) bonis moribus, constitutionibus Pontificum, privilegiis Regularium, consvetudini universim re­ceptae, vei statutis provincialibus foret adversum. 4) Neque pertractantur cau­sae, quae cultum divinum, animarum curam nullatenus tangunt, sed solum res mere politicas concernunt. Hinc patet quantopere abludant a genuina Synodo­rum Episcopalium idea assertiones quorumdam Neotericorum prioribus saeculis incognitae et constitutioni Ecclesiae e diametro oppositae. Synodum dioecesa­nam ajunt non tantum majorum sedium decreta, definitiones et sententias cognoscere, et prout visum fuerit acceptare vei respuere posse, sed congregatis in ea Sacerdotibus una cum Episcopo etiam in rebus fidei judicium competere et quidem jure proprio per ordinationem accepto,EpiscopuminSynodo non uni­cum esse judicem, sed parochis aequaliter cum illo libertatem decisionis et jus, perficiendi abusuum reformationem tribuendum esse. 5) Clericis in Synodo con­gregatis cum jure sententiae decissivae jus et fas esse disciplinam ecclesiasticam innovare, cultum divinum moderari, usum linguae vernaculae in functionibus liturgicis inducere, institutum confessionis auricularis immutare, coelibatum sa­') Bened. XIV. L. VII. Cap. 1-16. L. VIII. Cap. 1-14. — 2) L. IX. Cap. 1. et seqtb. ­3) L. XII. Cap. 1. et seq. — 4) arg. C. 16. de M. et 0. — 5) Synodus Pistoriensis reprobata in Const. „Auctorem fidei ' Propos. damn. 9 10. 11.

Next

/
Oldalképek
Tartalom