Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— 65 — cerdotum abolere, actus regiminis episcopalis ad trutinam vocare, paucis : illa quoque innovare aut destruere, quae diuturno saeculorum usu consecrata sunt, imo et cum principiis fidei, et ordine divinitus constituto proxime et indivulsae cohaerent. Quis non primo obtutu clare perspicit kanc Synodorum ideám non ex fontibus genuinis, sed mere ,ex indole eivilium comitiorum esse desumtam et Ecclesiae inepte affictam? Decretales Romanorum Pontificum decretaque conci­liorum generalium ac provincialium acceptare vei non acceptare ad Synodum dioecesanam nullatenus pertinet, prout in bulla „Auctorem fiedei" anno 1794 contra synodum Pistor. (1786) §. 11. dicitur: „Sententia enuncians: veteri ma­„ jorum instituto ab apostolicis usque temporibus ducto, per meliora Ecclesiae „ saecula servato, receptum fuisse, ut decreta aut definitiones, aut sententiae „ etiam majorum Sedium non acceptarentur, nisi recognita fuissent, et appro­„ bata a synodo dioecesana — falsa, temeraria, derogans pro sua generalitate „ obedientiae, debitae constitutionibus apostolicis, tum et sententiis ab hierar­„ chico Superiore legitima potestate manantibus, schisma fovens et haeresim." — In eadem §. 9. „Doctrina, quae statuit reformationem abusuum circa eccle­„ siasticam disciplinam in Synodis aequaliter pendere ac stabiliri debere, ac „ sine libertate decisionis, indebitam fore subjectionem suggestionibus et jussi­„ onibus Episcoporum: falsa, temeraria, episcopalis auctoritatis laesiva, regiminis „ hierarchici subversiva, favens haeresi arianae a Calvino innovatae." Ibidem §. 10. „Item doctrina, qua parochi, aliique sacerdotes in Synodo congregati „ pronuntiantur una cum Episcopo judices fidei, et simul innuitur judicium in „ causis fidei ipsis competere jure proprio et quidem etiam per ordinationemac­„ cepto: falsa, temeraria, ordinis hierarchici subversiva, detrahens firmitati defi­„ nitionum, judiciorum dogmaticorum ecclesiae adminus erronea." Quod ultimam quaestionis partém attinet, res est extra omnem contro­vertiam, quod in Synodo dioecesana jure voti decisivi solus Ordinarius gaudeat, presbyteri vero praesentes nonnisi consiliarii ejus sint sine voto decisivo. Cum enim Christus régimén Ecclesiae Episcopis et non presbyteris concrediderit, manifeste sequitur, in iis quae ad régimén dioeceseos pertinent, congrua stabi­lire adEpiscopos et non ad presbyteros spectare. Hinc etiam Benedictus XIV. 1) determinate enunciat: „In Synodo Diaecesana solus episcopus est judex, et le­gislator, ipse suo nomine decreta facit, et promulgat, et quamvis adstantium consilium exposcat, non tamen cogitur illud sequi." Patres vero Concilii prov. Coloniensis nuper celebrati in hanc rem, ita suam depromunt sententiam. „In „ Synodo dioecesana solus Episcopus est judex et legislator; ipse suo nomine „ decreta facit et promulgat; Constitutiones facere potest sine consensu et •) De Syn. Diaec. 1. 3. 1. 12. n. 2.

Next

/
Oldalképek
Tartalom