Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— 61 — „ dioecesi sua cum Abbatibus et Clericis sibi subjectis. Forma autem hujus „ concilii praecessisse videtur inConcilio, quod beatus Jacobus dicitur celebrasse „ Jerosolymis cum Senioribus pro abolenda suspicione contra Paulum." *) Nos vero, quamquam libentius assentiamur Cornelio a Lapide, Tirino, aliisque negan­tibus praefatam Seniorum congregationem fuisse veram synodum; quoniam illi non vocati, sed sponte ad Jacobum accessere, ut Paulum inviserent et salutarent, nec rogati sententiam tulerunt, ac decretum aliquod edidere, sed amice dunta­xat Paulum monuerunt; attamen neminem inficiari posse putamus speciem quamdam et imaginem Synodi in praedicta congregatione eminere. — Quod utilitatem earumdem attinet, Valerius Episcopus Veronensis in haec verba proloquitur: „Mihi certe nullus dies, die Synodi sólet esse jucundior, qui in „ maximis molestiis, quas tanti muneris cura affért, animum meum magis con­„ soletur et recreet. Nam ea die videor videre oculos meos, aures meas, manus „ meas, pedes meos. Cum enim multis de causis mihi non concedatur, nt opus „ esset, Verona discedere, et singulorum vitám et móres inquirere, inquiritis ,, vos fratres. Cognoscitis vos multiplices aerumnarum morbos. Justas piorutn „ hominum querelas auditis; vestra opera, vestris vigiliis, vestris itineribus, la­„ boribus atque etiam periculis mihi partém sollicitudinis adimitis, vei certe „ sublevatis." 2) Summus vero Pontifex Alexander VJI. in sua constitutione 20. §. 3, Episcopos Italiae et adjacentium insularum ita alloquitur: „Persvasissimum „ vobis esse non dubitamus, nihil frequenti animarum recognitioue, Synodorum­„ que celebratione, populorum saluti, ac veteri disciplinae constituendae, nihil „ catholicorum Principum paci a Deo impetrandae accomodatius esse, quo in­„ termisso, magna in moribus continuo ad omnem in:probitatem ac peccandi „ licentiam facta est immutatio." Cum vero Patres Provinciális Concilii Colo­niensis anno 1549. Tit. de Synodorum celebratione Cap. 1. loquerentur, utili­tatem Synodorum hisce verbis commendaverant: „In synodis reintegratur unitas, „ studetur corpori in sua integritate conservando; ubi ea, quae in visitatione „ non dabantur exequi, executionem studiis communibus assequuntur, ubi de „ capite et membris, de fide et pietate, de religione et cultu divino, de moribus „ et disciplina, de obedientia, de judiciis, et rebus omnibus ad bene, christiane­„ que vivendum commodis vei necessariis tractatur atque statuitur, ut verissime „ in reformationis forma dicatur; salus ecclesiae, terror hostium ejus, et fidei „ catholicae stabilimentum sunt Synodi, quas etiam recentissime corporis eccle­„ siae nervos dixerimus. Neglectis enim Synodis, non aliter ordo ecclesiasticus „ diffluit, quam si corpus humánum nervis solvatur." Tanta Synodorum utili­tate pro merito pensata, etiam Concilium Trid. sanxerat: „Synodi quoque dioe­») Actor. Cap. 20. — 2) Bened. XIV. de Synod. dioec. L. I. Cap. II. 4*

Next

/
Oldalképek
Tartalom