Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— G2 — „ cesanae quotannis celebrentur, ad quas exempti etiam omnes accedere tene­„ antur." Unde et S. Carolus Borromaeus, licet dioecesim suam ad exploran­dum íidelium statum frequentius peragrasset, Synodos tamen dioecesanas magna cum diligentia servare solebat, et in allocutione occasione suae unde­cimae Synodi dioecesanae habita, haec notatu digna ad suum Clerum dixerat: „Est generális quaedam visitatio Synodus; alias enim per annum particulares „ quasdam ecclesias dumtaxat visitamus; hic vero generatim Sacerdotes omnes „ et clericos ac in ipsis suo etiam modo populos eis commissos" 2) Gra­vissimis verbis inculcat salutarem synodorum dioecesanarum usutn Concilium Provinciáié Colocense dum ait: „Salutare hoc ecclesiae institutum, praesentissi­„ mum remedium esse dignoscitur ad Cleri populique móres reformandos, ad „ disciplinam ecclesiasticam instaurandam, et ad fidem pietatemque augendam, „ atque nunc cumprimis necessarium, ubi omnis generis congregationes conve­„ runt adversus Dominum et adversus Christum Ejus." 8) — Imo jam primis ecclesiae saeculis usu invaluit, ut Episcopi, quorum dioecesis saepe unam non superaverat urbem, statutis vicibus cum suis presbyteris inirent consilia. Tar­dius autem dilatatis dioecesium terminis clerus curatus per Praesules evocatus ea, quae circa móres fidelium observabat, fidenter retulit, et circa quae Episcopus optabat consilia contulit. Salutares qui exinde promanabant fructus, permove­bant Praesules, ut Synodorum celebrationem pro opportunitate temporum identidem reassumerent, et Patres Tridentini, Summique Pontifices idipsum efficacissime urgerent. „Sed etiam hierarchica ecclesiae constitutio et corporis „ Christi mystici compages, quae provincialibus conciliis exhibetur, per Synodos ,. dioecesanas in ulterioribus suis veluti formis ob oculos omnibus ponitur. „ Quum in Ecclesia a capite in membra vita descendat, et ex uno ponté aquae „ scaturiant, postquam a Concilio provinciali susceptae sunt, per Synodos dioe­„ cesanas, in siugulas cujuslibet dioecesis partes et parochias deducantur. Unde „ etiam moris fuisse legimus, ut quemadmodum Concilio generáli concilia pro­„ vincialia, ita his succederent Synodi dioecesanae, in quibus illorum definitio­„ nes et decreta promulgarentur." 4) Cum ad régimén Ecclesiae Deus Episcopos vocaverit, in natura rei situm est, quod Synodos dioecesanas cogere ad Episcopos dioecesanos pertineat. Hanc quaestionem Bened. XIV. in suo de Synodo dioecesana libro secundo duodecim capitibus complexus, tradit, Episcopum quemlibet, quamprimum confirmationis apostolicae documenta receperit, Synodum dioecesanam Convocare posse, et jus >) Sess. XXIV. Cap. 2. de reform. — 2) Part. 7. Act. Mediol. Eccl. edit. Mediol. anni 1599. p. 1167. — 3) Tit. II. Cap. IX. de Synodo dioec. p. 92. — 4) Acta et decreta Concilii Provinciáé Co­loniensis anno 1860 celebrati. Pars. II. Tit. I. Cap. IX.

Next

/
Oldalképek
Tartalom