Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— 60 — V. E Jure Ecclesiastico. Quis finis et quae utilitas synodorum dioecesanarum ? Quis habét jus eas co­gendi? Qui sunt ad eas vocandi? quae sunt, et quae non possunt esse objecta illarum? Quis in illis jure voti decisivi gaudet? Sjnodus dioecesana a Bened. XIV. definitur : „legitima congregatio ab „ Episcopo coacta ex presbyteris et clericis suae.dioecesis, aliisque, qui accedere „ tenentur, in qua de his, quae curae pastorali incumbunt, agendum et delibe­„ randum est." Ita descriptae synodi dioecesanae speciem quandam et ima­ginem nobis exhibent acta apostolorum, 2) Hierosolymitanam Ecclesiam guber­nante Jacobo minőre Fratre Domini secundum carnem. 3) — Paulus Hierosoly­mam profectus cum illuc pervenisset, Jacobum adivit, apud quem statim omnes collecti sunt Seniores. Hi vero postquam audiverunt uberem fructum, quem ex evangelii praedicatione ubique Paulus reportaverat, eumdem admonu­erunt imminentis ei a Judaeis periculi, quibus erat eo nomine invisus, quod cir­cumcisionis, ac totius mosaicae legis abolitionem vellet et praedicaret. Quam­quam autem id esset a veritate alienum, nam Paulus solum docebat legem Mojsis non esse necessariam; quin imo sine fide Christi inanem nec quidquam conferre ad aeternam salutem; legis tamen ritus et ceremonias, utpote quae nondum mortiferae evaserant, nunquam damnaverat; quod quidem facile, de­monstrare potuisset ex facto proprio, siquidem ipsémét circumciderat Timothe­um 4) et nazaraeatus votum susceperat, 5) nihilominus ut calumniam prorsus dilueret, Seniorum consilium secutus, cum aliis quatuor viris nazaraeorum voto obstrictis, templum ingressus est ibique palam et publice legis ceremonias ex­plevit. 6) Gesta haec sunt non inter Jacobum tantum et Paulum, sed coram universo coetu seniorum, hoc est presbyterorum Ecclesiae Hierosolymitanae, atque hi presbyteri illi iidem erant, qui interfuerunt celebri concilio Apostolo­rum, in quo actum fűit de Legalibus, 7) quod ipsimet asseruerunt: „De his au­„ tem, qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes, ut abstineant se „ ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato et fornicatione." 8) Quamobrem ejusmodi Seniorum conventum cum proprio Episcopo Jacobo fuisse veram et propriam Synodum dioecesanam, ad exemplum coeterarum primum habitam, expresse affirmavitTurrecremata 9) scribens: „Tertia species conciliorum dicitur „ concilium episcopale, sive synodus episcopalis, quam celebrat Episcopus in ») Libr. I. cap. 1. n. 4. — 2) Cap, 21. — 3) Fr. Joan. Evg. 19, 25. cum Evg. Marci 15, 40. — 4) Actor. 16, 3. — 5) Actor. 18, 18. — 6) Ar. Tirin. ad dictum Cap. 21. vers. 21. - 7) Actor. Cap. 15. — 8) Actor. 21, 25. - 9) Summa de Eccl. L. III. cap. 3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom