Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— 54 — pari ratione omnibus prodesse queant, quae pari diviaae liberalitatis affectu pro omnibus allata sünt: atque ita omnes fideles eodem vinculo sacratnentorum et gratiarum inter se velut membra unius corporis Christi connexi, pari pietate et charitate diligant, invicem áment et laudent Deum, qui dives est in omnes. Ca­techism. Conc. c. 1. „Magnam deinde vim habent Sacramenta non solum ad fidem in animis nostris excitandam et exercendam, sed etiam eam cliaritatem inflammandam, qua amare inter nos debemus, quum, arctissimo nos vinculo col­ligatos et unius corporis membra effectos esse, ex sacrorum mysteriorum com­munione recordamur." Atqui haec divinae beneficentiae et christiauae charita­tis aequalitas haud obtioeret, si Sacramentorum valor a Ministrorum dignitate penderet; tunc etenim vere essent diversa Sacramenta, diversam pro majori vei minori dignitate ministri gratiam manantia, et darentur contentiones et schis­mata inter fideles, quorum quilibet alium atque alium haberet suae vitae geni­torem caputque aliud, et diceretur in populo :Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae. In quantuoa vero Sacramenta sunt actiones Ministri, indigent omnino recta intentione Ministri. Intentio est deliberatio animi, qua qiiis per volunta­tis internam determinationem facere intendit ritum, quem Christus instituit, aut Ecclesia administrat. — Ad valorem Sacramenti: ratione formae seu qua­litatis subjectivae certum est, non requiri intentionem actualem, quae in actuali mentis praesentialitate consistit, sed suíficere virtualem, quae ex priori liberó voluntatis actu manat et moraliter perseverat, etsi mens de ea non cogitet; ast non sufficere habitualem, quae est facilitas quaedam et prompti­tudo agendi, sine praevia animi circa actionem deliberatione incepta, qualis in ebriis, dormientibus aut amentibus etiam adesse potest. Ratione formae ob­jectivae, aeque constat, ad valorem Sacramenti non esse necessariam inten­tionem quae ritum ut Sactamentum formaliter spectatum celebrat, aut effectum Sacramenti intendat, aut facere velit, quod Ecclesia catholica facit; sed suffi­cere, ut Minister ritum externum serio, non ludicre, atque determinata volun­tatis interna actione, etiamsi virtuali, perficere velit, qui sive ex propria sive ex aliena credentium in Christum fide ad cultum divinum spectat: seu ut tritum fert, sufficit eaque necessaria est intentio seria faciendi, quod facit Ecclesia. Probant ea omnia Scripturae S. loca, quae dicunt Administratores Sacra­mentorum esse Ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei, ad quos spectat, Deo cooperari in mysteriis sacris perficiendis. Ita Joann. 20. 22. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Matth. 28. 19. Euntes, docete omnes gentes, baptisantes eos. Luc. 22. 19. Hoc facite in mei commemorationem. I. Cor. 4. 1. Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum

Next

/
Oldalképek
Tartalom