Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

- 55 — Dei. Quae sane docent, Christum non solutn instituisse Sacramenta, sed etiam ministros, qui auxiliatrices manus ferrent ad Sacramentalem actionem confici­endam. Ergo sacramenta sunt etiam actiones humanae a positiva ministrorum cooperatione pedentes; tales vero non erunt, nisi fiant ex deliberata voluntate : homo enim in suis actionibus rationis judicio et liberó arbitrio, non coeco in­stinctu, regitur. Necesse est proinde, ut ministri sacramentalem actionem omnino intendant. b) Yeritatem catholici dogmatis probat perpetua Ecclesiae fides. SS. Patres irrita declarant sacramenta voluntate non seria administrata. Fir­milianus, Caes. in Capp. Episcopus, baptismos a muliere energumena legitima licet matéria et forma administratos invalidos declaravit. Ep. ad Cyp. 75­„Quid igitur de hujus baptismo dices, quo nequissimus daemon per mulierem baptisavit?" Eadem ratione Novationi Antipapae ordinatis a duobus Episcopis temulentis peracta invalida declarata est a CornelioR. Pontifice,Ep. ad Fabium, „Inclusos hóra decima, temulentos et crapula oppressos, adumbrata quadam et inani manuum impositione episcopatum sibi tradere per vim atque insidiasvin­dicat." In Constit. Martini V. interrogari jubentur de haeresi suspecti: „Utrum credant, quod malus Sacerdos cum debita matéria et cum intentione faciendi, quod facitEcclesia, vere absolvat, vere baptisat, vere coníiciatalia Sacramenta?" Éugenius IV. in decreto pro Armenis ita habét: „Haec omnia Sacramenta tribus perficiuntur, videlicet rebus tamquam matéria, verbis tamquam forma, et per­sona ministri conferentis sacramentum, cum intentione faciendi, quod facit Ecclesia." Leo. X. hanc proscripsit propositionem: „Si sacerdos non serio sed joco absolveret, si tamen credat poenitens se esse absolutum, verissime est ab­solutus." Conc. Trid. sess. VII. Can. 11. Si quis dixerit, in ministris, cum sacramenta conficiunt et conferunt, non requiri intentionem saltem faciendi, quod facit Ecclesia; anathema sit." — c) Sed et na­tura rei idipsum postulat; Nam actiones, quibus sacramenta, ut signa visibilia invisibilis gratiae, constant, per se sunt indifferentes, et ad plures fines referri possunt, ut observat S. Thomas de baptismo: „Ablutio, etiam quae habét ad­junctam Sanctissimae Trinitatis invocationem, ad plures fines potest indifferen­ter referri, nimirum ad corporalem munditiem, ad sanitatem, ad ludum, ad exercitium pietatis." Debet ergo ut Sacramentum vere dicatur et sit per miui­strum determinari, non determinatur autem nisi per intentionem faciendi quod facit Ecclesia. Idem fere tenendum de valore Sacramenti in suscipientibus. Ut enim his collatum Sacramentum valeat, non postulatur in eis fides et probitas, quia sacramentum suam rationem et virtutem divinam a Deo habét. „Nec interest, ait S. Augustinus 1. 3. de bapt. c. 14. n. 19. cum de sacramenti dignitate et sanctitate tractatur, quid credat, et quali fide imbutus sit ille, qui accipit sacra-

Next

/
Oldalképek
Tartalom