Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871
Index
— 53 — Sirnili ratione decernit Conc. Nic. I. cau. 8. „De his, qui se nominant Catharos, id est mundos, piacúit sancto et magnó Concilio, ut impositionem manuum accipientes, sic in Clero permaneant." Conc. Constantiense sess. 45. hunc Wikleffi articulum 4. condemnavit: „Si Episcopus, vei Sacerdos existat in peccato mortali, non ordinat, non conficit, non consecrat, non baptisat." Conc. Trid. Sess. VII. can. 4. de bapt. ita decernit : Si quis dixerit, baptismum, qui etiam datur ab haereticis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti cum intentione faciendi, quod facit Ecclesia, non esse verum baptismum, anathema sit." Et Con. 12. de Sacr. in gen. Si quis dixerit, ministrum in peccato mortali existentem, modo omnia essentialia, quae ad Sacramentum conficiendum et conferendum pertinent, servaverit, non conficere aut conferre sacramentum; anathema sit. Similia ex ratione theologica argumenta depromuntur. Doctrinam Ecclesiae urget a) finis sacramentorum, qui est certitudo absoluta distribuendae per eadem gratiae, quantum ex parte Dei; ut ait Cath. Conc. Trid. part. 2. c. 1. qu. 9. „Ut igitur, quae occulta Dei virtute efficiuntur, facilius intelligere possemus, idem summus rerum omnium artifex sapientissime fecit, ut eam ipsam virtutem aliquibus signis, quae sub sensum cadunt, pro sua in nos benignitate declararet." Itaque Sacramenta certa in se et infallibilia média esse oportet divinae operationis et gratiae, alioquin média ad finem certum inepta forent. Atqui inepta omnino dici deberent, si ab administrantium fide et probitate eorum suspenderetur virtus et efficacia: minus quippe csrta esset fides horum mysteriorum ac aliorum dogmatum pari divina auctoritate revelatorum; minus porro certa salus, quae fidei et reali administrationi susceptionique eorumdem sacramentorum imiititur, quum nullus ministrorum a nobis aut a seipso certitudine fidei pro justo haberi possit. b) Oportebat Sacramentis oppignorari Dei in promissis fidelitatem, nostramque in meritis Jesu Christi firmari omnimodam spem et exspectationem; ut habent verba ejusdem Catechismi c. 1. „In nova lege Christus Salvator noster, quum nobis peccatorum veniam, coelestem gratiam, Spiritus Sancti communicationem pollicitus est, quaedam signa oculis et sensibus subjecta instituit, quibus eum quasi pignoribus obligatum haberemus, atque ita fidelem in promissis futurum dubitare nunquam possemus... Virtutem enim quae ex passione Christi manat, hoc est gratiam, quam ille nobis in ara crucis meruit, per sacramenta, quasi per alveum quemdam, in nos ipsos derivare oportet; aliter vero nemini ulla salutis spes reliqua esse poterit." At vero quis Deum fidelem in promissis crederet, si haec fidelitas a Ministro exspectanda sit? quis fiduciam omnem in meritis Christi locatam habeat, si haec in meritis hominis Sacramentum administrantis locari debeat? c) Sacramenta eadem pro omnibus instituta sunt, quibus ea suscipiendi necessitas aut utilitas incumbit, ut 3 *