Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

- 45 — nostrae substernatur, atque controversae genealogiarum circumstantiae eo faci­lius explicari possiat. His praemissis videamus differentias ambarum Genealogiarum, et quo­modo sint conciliandae ? Differentia 1-a consistit in eo, quod Matthaei genea­lógia incipiat ab Abrahamo atque descendat usque ad Christum; Lucae vero genealógia incipiat a Christo et ascendat ad Abrahamum, imo ab hoc insuper usque ad Adamum, et liujus creatorem, Deum. 2) Dum hae genealogiae ab Abrahamo usque ad Davidem consonant, inter Davidem tamen et Salathielem, ac denuo in Salathielis nepotibus ceteiis­que usque ad Josephum discrepant. Nam numerus posterorum a Davide usque ad Salathielem multo minor est apud Matthaeum; hic enim 15, Lucas vero 20, sed ab illis diversos posteros enumerat; et ita etiam inter Salathielem et Josephum 10. a Matthaeo, 19 alii his enumerantur a Luca. 3) Apud Matthaeum Josephus Jacobo, apud Lucám autem Heli attri­buitur. Uterque Evangélista, etsi diversam stirpis davidicae familiam (Mat­thaeus Salamonicam, Lucas Nathanicam) exhibeant, tamen in sua genealógia Salathielem et Zorobabelem habent; in eo autem iterum differunt, quod Lucas Salathielis patrem dicit Neri et Zorobabelis filium Resa, Matthaeus vero Sala­thielis patrem nominat Jechoniam, Zorobabelis autem filium Abiudum. Multae fiebant jam olim, et fiunt hodie quoque disquisitiones, circa hanc materiam, variaeque proferebantur hypotheses, quae tamen minimé omnem di­spellunt caliginem. Scriptis quippe antiquorum testimoniis opus esset ad opti­nendam certitudinem, secus ultra possibilitatem vix assurgere licet. De cetero, quod superius prolatas differentias et inde enascentes difficultates attinet, se­quentia possunt dici : Ad 1) Inversus genealogiarum ordo solus nullám causat diffícultatem, sicut addita apud Lucám membra ab Abrahamo usque ad Adamum. Cur vero Matthaeus Christi genealogiam solummodo usque ad Abrahamum deducit Lucas vero usque ad Adam? explicari potest ex consilio utriusque evangelistae in exarandis evangeliis. Quum nimirum Matthaeus demonstrare vellet, Jesum esse MessLm Judaeis per oracula V. T. promissum, ideo genealogiam Christi usque ad Abrahamum, Judaeorum parentem, duntaxat deducit; et quum statim Christi ex regia stirpe Davidica originem ostendit, incipiens eam a rege Dávid et pro­sequens per regum seriem, uti Salamonis, Roboami, Abiae, Asae etc. sat clare manifestat consilium suum, attentos reddendi doctores ad regiam Christi digni­tatem, quali praeditum Judaei Messiam exspectabant. Lucas vero, demonstra­turus, Jesum esse Messiam non tantum Judaeorum, sed omnium hominum ab 2*

Next

/
Oldalképek
Tartalom