Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1871

Index

— 46 — Adamo originem trahentium, ergo Messiara etiam gentilium, ideo in genealógia ascendit usque ad Adaranm. (c. f. August. de eonsens. evang. c. 4 ) Ad 2) Quod alteram attinet difficultatem, dicere possutnus : Lucám plenius exhibere generationes, quam Matthaeum, qui, cum animadvertisset, totam Ohristi prosapiam ab Abrahamo repetitam, in tres potissimum aetates posse distribui, ac vidisset, primam aetatem 14 complecti generationes, suam geneaiogiam in tres tessaradecades distribuere voluit; hinc quasdam generatio­nes in secunda et tertia aetate omittere debuit (Patrit. III., 81.) DeinHebraeis valde tritum fűit in Geaealogiis non omnia et singulatim exhibere capita. Id­que eo probabilius est, quod avi etiam atque proavi apudHebraeos patres voca­rentur. Talium omissionum exempla cernuntur: Ruth. 4, 20. coll. Num. 2, 3. Matth. 1, 8. coll. II. Par. 26, 1. Nam. Matth. 1, 8. dicit : „Joram autem genuit Oziam;" utique non immediate genuit Oziam, sed Ochoziam, hic Joam, et hic Amaziam, qui genuit Oziam; coll. II. Par. 26, 1. Quare autem hos tres reges, quam alios praeteriit, vera esse videtur etiam illa ratio, quam assentiente S. Hilario profért S. Hieronymus, id factum esse, quia hi tres reges consanguinei erant regis Achalis, cui Deus propter eius impietatem per prophetam Eliam praedixerat, se omnem eius posteritatem, quae ad quartam usque generationem computari sólet, deleturum esse. Joram enim ductaAchabi íilia Athalia (vei ut alii putant sorore) foemina perditissima, ad Achabi domum pertinuit, et tam ipse, quam posteri eius Ochozias, Joas, et Amazias impietatem Achabi imitati sunt. Yolebat itaque S. Evangélista omissione horum trium regum etiam in sua genealógia istud a Deo decretum (3 Reg. 21, 21. 22.) perfectumque (4 Reg. 10, 10. 11.) atque etiam regibus Judaeorum, utpote morum Achabi imitatori­bus intentatum (4 Reg. 12, 13.) excidium domus Achabi perspicuum reddere. (Patrit. III. 63.) Ad 3) Quod tertiam attinet difficultatem, ad istam removendam varii dantur explicationis modi : a) Sine dubio plurimam considerationem meretur sententia e lege levi­ratus petita, quam Julius Africanus jam defendit; quia magnorum calculum túlit virorum, uti Ambrosii, Gregorii Nazians., Hieronymi, Augustini, Damasce­ni, Bedae et Eusebii, et in constitutione hebraeorum veram basim habét. Juxta hanc sententiam Mathan Matth. 1, 15, et Melchi Luc. 3, 24. mairimonium cum eadem persona successive iniverunt, cujus nomen erat Estha. Mathan Jacobum, Melchi ex eodem matrimonio genuit Heli, ut adeo Jacobus et Heli fuerint fra­tres uteriui ex eadem videlicet Matre, licet ex diversis patribus nati. Porro Heli uxorem duxit, ex qua autem prolem non suscepit. Hoc igitur defuncto debebat fráter illius Jacobus, secundum legem leviratus, eandem personam ma­trimonio sibi jungere, et semen fratri suo suscitare. Atque ex his nuptiis ortus

Next

/
Oldalképek
Tartalom